§44.33.1conferre, postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis intervallis fodere.
[木材]收集起来,最后下令水夫跟着他到海边去,那里距离不超过三百步,并命令其他人在海岸上的不同地方,每隔适中的距离进行挖掘。
§44.33.2montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
极高的山脉给人带来了获得水源的希望,尤其是因为它们没有流出任何地表可见的溪流,因而被认为内部藏有隐秘的水源,其水脉渗入海中,与海浪相混。
§44.33.3vix diducta summa harena erat, cum scaturrigines turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt.
刚把表层的沙子挖开,起初涌出了浑浊而细微的泉水,接着便开始喷涌出清澈而丰沛的水,仿佛是神的恩赐。
§44.33.4aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit.
这件事也大大增加了将军在士兵中的声望和威信。
iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus processit, qua descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus esset.
随后,他命令士兵们准备好武器,自己则与军政官和第一列的百人队长们一同前行,去观察渡口,看哪里对武装士兵来说易于下行,哪里到对岸的上行坡度最不险峻。
§44.33.5his satis exploratis illa quoque novavit; primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit: §44.33.6ubi omnibus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid paretur, scire.
充分侦察了这些之后,他还改革了以下常规;首先,他确保在行军中一切事情都必须按照将军的示意和命令,井然有序、毫无混乱地进行:因为过去同时向所有人宣布要做什么时,并非所有人都能听清,在接受了不确定的命令后,有的人自己任意添加,做得比命令要求的更多,有的人则做得更少;接着,到处升起不协调的喧嚷声,敌人甚至比他们自己还先知道正在准备什么。
§44.33.7placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis a d primos perferundum imperium sit.
因此,他决定由军政官向军团的第一百人队长秘密下达命令,后者以及随后行军队列中的每位百人队长依次向最近的下一位传递该做什么,无论命令是从前锋传到后卫,还是从后卫传到前锋。
§44.33.8vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire, ut armis utatur, sed ad vigilandum, ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios.
他还根据新规定,禁止哨兵在执勤时携带盾牌:因为哨兵不是去战斗以使用武器,而是去监视,以便当察觉到敌人的逼近时,能够撤退并唤醒其他人拿起武器。
§44.33.9scuto prae se erecto stare galeatos; deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito, sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant.
以前戴着头盔的士兵们把盾牌立在身前站立;然后,当他们疲倦时,靠在标枪上,把头搁在盾牌的边缘上打瞌睡,结果他们因为武器闪闪发光而在远处就能被敌人看见,自己却什么也看不见。
§44.33.10stationum quoque morem mutavit.
他还改变了哨所的习惯。
armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.
以前所有全副武装的士兵,以及备好马鞍和缰绳的骑兵,都要整天站立;当这在夏日不断曝晒的烈日下进行时,许多个小时的炎热和倦怠使他们和马匹疲惫不堪,而精神饱满的敌人常常以少胜多,袭击并袭扰他们。
§44.33.11itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedero alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.
因此,他命令上午的哨兵在中午撤下,由其他人接替下午的哨所;这样,精力充沛的敌人就永远无法在他们疲惫时发起进攻。