§44.30.1iam veris principium erat novique duces in provincias venerant, consul Aemilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium erat.
已是初春时节,新的指挥官们已经抵达了各自的行省:执政官埃米利乌斯前往马其顿,奥克塔维乌斯前往奥雷乌斯主持舰队,阿尼基乌斯前往伊利里库姆,他必须对真蒂乌斯作战。
§44.30.2Gentius patre Pleurato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Caravantium matre eadem natum, habuit.
真蒂乌斯由伊利里亚人的国王普劳拉图斯(父)和欧律狄刻(母)所生,他有两个兄弟:同父同母的普拉托尔,以及同母异父的卡拉万提乌斯。
§44.30.3hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.
后者因其父亲出身卑微而较少受到怀疑,为了能更稳固地统治,真蒂乌斯杀害了普拉托尔以及他的两个朋友,即精力充沛的埃特里图斯和埃皮卡杜斯。
§44.30.4fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto.
有传言称,他嫉妒与他兄弟订婚的达尔达尼亚人首领莫努尼乌斯的女儿埃图塔,仿佛他兄弟会通过这场联姻将达尔达尼亚族人拉拢到自己身边似的;而在普拉托尔被杀后,他自己娶了这个处女,使这传言显得极为真实。
§44.30.5gravis deinde dempto a fratre metu popularibus esse coepit; et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.
此后,随着对兄弟的恐惧被消除,他开始对同胞们变得残暴起来;而过度饮酒更助长了他天性中固有的暴虐。
§44.30.6ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit.
然而,正如之前所说,他被煽动去与罗马作战,将所有的军队集中在利苏斯。
quindecim milia armatorum fuerunt.
武装士兵共有一万五千人。
§44.30.7inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit.
随后,他派他的兄弟带着一千步兵和五十骑兵去用武力或恐吓征服卡维伊族,他自己则向距离利苏斯五英里的巴萨尼亚城进军。
§44.30.8socii erant Romanorum; itaque per praemissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt.
他们是罗马人的盟友;因此,在受到预先派出的使者的拉拢时,他们宁愿承受包围,也不愿投降。
§44.30.9Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum cum effuse vastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt.
当卡拉万提乌斯抵达卡维伊人领地时,杜尔尼乌姆镇友好地接纳了他;而另一座城市卡拉万迪斯则将他拒之门外;当他大肆蹂躏他们的田野时,几名散开的士兵在农民的围攻中被杀。
§44.30.10iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus.
此时,阿庇乌斯·克劳狄乌斯也已在自己原有的军队中,加入了布里尼斯人、阿波罗尼亚人和狄拉基乌姆人的辅助部队,从冬营出发,在格努苏斯河附近安营扎寨。 由于听闻斐修斯与真蒂乌斯结盟,以及使节受到侵犯的侮辱,他被激怒,无疑将对他发动战争。
§44.30.12Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae in Illyrico gererentur, praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea, quae habebat, auxilia e Parthinorum iuventute adiunctis duobus milibus peditum et equitibus ducentis — peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat — parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione.
法官阿尼基乌斯当时在阿波罗尼亚听闻了伊利里库姆发生的事情,并向阿庇乌斯发信要求其在格努苏斯河等待他,他自己也在三天内抵达了营地;他在自己原有的军队中,又加入了由帕尔提尼人青年组成的辅助部队,共两千步兵和两百骑兵(步兵由埃皮卡杜斯指挥,骑兵由阿尔加苏斯指挥),准备进军伊利里库姆,主要是为了解救受包围的巴萨尼亚人。
§44.30.13tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram.
有关轻捷船蹂躏沿海地带的传闻阻碍了他的进军。
§44.30.14octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos.
轻捷船共有八十艘,是在潘陶库斯的建议下,由真蒂乌斯派去掠夺狄拉基乌姆人和阿波罗尼亚人的田野的。
§44.30.15tum classis ad to eo tradiderunt se.
那时,舰队……因此,他们投降了。