§44.28.1Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem et Callippum praefectos classis cum quadraginta lembis — adiectae ad hunc numerum quinque pristes erant — Tenedum mittit,
斐修斯在赫罗丰从欧墨尼斯那里回来后感到绝望,派舰队指挥官安提诺和卡利普斯带着四十艘轻捷船(此数量中还加入了五艘锯鳐船)前往特内多斯,以便从那里保护散布在基克拉泽斯群岛、载着谷物前往马其顿的船只。
§44.28.2ut inde sparsas per Cycladas insulas naves, Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur. §44.28.3Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, praefectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt.
在卡桑德雷亚下水的船只首先进入了阿索斯山下的港口,然后当它们在平静的海面上渡海到达特内多斯时,将在港口停泊的罗得岛人无甲板船及其指挥官欧达穆斯释放了,没有伤害他们,甚至还亲切地和他们交谈。
§44.28.4cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat, §44.28.5inclusas esse, circumvectus propere ac summotis terrore hostium navibus, onerarias datis, qui prosequerentur, decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum.
随后,当得知在另一侧有五十艘他们自己的商船被达米乌斯指挥的欧墨尼斯的带喙战船堵在港口入口处而受困时,他迅速绕行过去,通过恐怖手段惊退了敌船,并派出十艘轻捷船护送商船前往马其顿,以便他们在护送至安全地带后返回特内多斯。
§44.28.6nono post die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt.
九天后,他们回到了已经停泊在西盖乌姆的舰队那里。
inde Subota — insula est interiecta Elaeae et Chio — §44.28.7traiciunt.
他们从那里渡海前往苏博塔——这是介于埃莱亚和希奥斯之间的一座岛屿。
forte postero die, quam Subota classis tenuit, quinque et triginta naves, quas hippagogus vocant, ab Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent.
碰巧在舰队抵达苏博塔的第二天,三十五艘被称为运马船的船只,载着高卢骑兵和马匹从埃莱亚出发,正前往希奥斯人的法奈海岬,以便从那里渡海去往马其顿。
Attalo ab Eumene mittebantur.
它们是欧墨尼斯送往阿塔鲁斯处的。
§44.28.8has naves per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit.
当从瞭望哨向安提诺发出信号,称这些船只正从深海驶来时,他从苏博塔出发,在埃里特赖海岬与希奥斯岛之间最狭窄的海峡处迎击了他们。
§44.28.9nihil minus credere praefecti Eumenis, quam Macedonum classem in illo vagari mari: nunc Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere.
欧墨尼斯的指挥官们最不相信的就是马其顿的舰队正在那片海域游弋;他们一会儿以为那是罗马人,一会儿以为是阿塔鲁斯,或是由阿塔鲁斯从罗马营地派回、正前往佩加蒙的人。
§44.28.10sed cum iam adpropinquantium forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est.
但是,当接近的轻捷船的形状已不容置疑,且急速的划桨和直指他们的船首表明敌人正在逼近时,恐慌随之降临。
§44.28.11cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum, qui propiores continentis litori erant, in Erythraeam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant.
由于毫无抵抗的希望,且因为船只类型不便、高卢人在海上几乎无法保持安宁,他们中靠近大陆海岸的一部人便游到了埃里特赖地区,另一部分人则扬帆起航,将船只冲上希奥斯岛,抛弃了战马,在仓皇奔逃中奔向城市。
§44.28.13sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum exposuissent armatos, partim in via fugientes Gallos adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam exclusos.
但是,当轻捷船驶得更靠近城市并在更便利的登岸处卸下武装士兵时,马其顿人在路上追上逃跑的高卢人并将他们斩杀,有的是在途中杀死的,有的则是在被关在城门外时杀死的。
clauserant enim Chii portas ignari, qui fugerent aut sequerentur.
因为希奥斯人不知道谁在逃跑、谁在追击,所以关闭了城门。
§44.28.14octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti; equi pars in mari fractis navibus absumpti, parti nervos succiderunt in litore Macedones.
大约八百名高卢人被杀,两百人被生擒;至于马匹,一部分因船只破碎而在海中丧失,另一部分则被马其顿人在海岸上割断了后腿筋。
§44.28.15viginti eximiae equos formae cum captivis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor devehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reverti; Phanis se eos expectaturum.
安提诺命令他之前派出的那十艘轻捷船将二十匹外形极佳的战马和俘虏一起运往塞萨洛尼基,并尽早返回舰队;他表示自己将在法奈等待他们。
triduum ferme classis ad urbem stetit.
舰队在城市附近停泊了大约三天。
§44.28.16Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.
他们从那里前往法奈,并且与那十艘比预期更早返回的轻捷船一同出航,横渡爱琴海到达德洛斯岛。