Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §44.27.1-44.27.13

高卢军撤退与对根蒂乌斯诺金的克扣

第 1707 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

斐修斯由于贪婪而拒绝向高卢人付款,导致他们撤退并错失了巨大的战略良机。他同样对绅士乌斯国王克扣了诺言中的金钱,致使绅士乌斯拘留了罗马使节,最终让马其顿陷入自毁的境地。

§44.27.1apparebat omnibus mercedem timeri nec quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam.
对所有人来说都很明显,被担心的是报酬,而不是别的什么;但由于在他咨询时没人敢向他提出建议,安提柯被派回去传达:国王只利用五千骑兵的协助,不留用其余的大众。
§44.27.2quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset, numeraret?
蛮族们听到这话时,其余的人确实发出了愤怒的喧闹,愤恨自己白白被从住所里召集出来;克隆迪库斯再次询问,是否至少会付给这五千人商定好的数额?
§44.27.3cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua vicina erat viae, redierunt.
当他看到对此也是用含糊其辞的话来应付时,在未伤害那个欺骗性的使者的情况下(这是使者自己几乎不敢奢望能发生的),他们往回退向伊斯特河,沿途彻底掠夺了道路附近色雷斯的土地。
§44.27.4quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent.
这支军队,在国王静坐于埃尔佩乌斯对抗罗马人时,如果被引过佩赖比亚的山口进入色萨利,不仅能通过掠夺而使田野荒芜,从而使罗马人无法指望从那里获得任何粮食,而且还能在斐修斯将罗马人牵制在埃尔佩乌斯、使其无法援助盟友城市的时候,彻底摧毁这些城市本身。
§44.27.6ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum essent.
罗马人自己也本不得不考虑自身的安全,因为一旦失去了供养军队的色萨利,他们既无法留下来,也无法前进,因为对面就是马其顿人的营地。
§44.27.7hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitavit.
由于失去了这一援助,斐修斯极大地削弱了那些寄托于此希望的马其顿人的士气。
§44.27.8eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit.
同样的贪婪使绅士乌斯国王与他疏远。
nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus est; inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque praesentia dari regi iussit; §44.27.9reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, parvis itineribus veherent, §44.27.10dein cum ad finem Macedoniae ventum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur.
因为,当他在佩拉向绅士乌斯派来的使者支付了三百个塔兰特时,他允许他们给钱财盖上封印;随后,其中的十个塔兰特被送往潘陶库斯处,他命令将这些现钱交给国王;至于其余盖有伊利里亚人印记的封印钱财,他命令自己的运输人员慢速运送,然后,当到达马其顿边境时,在原地停留并等待他的消息。
§44.27.11Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit.
绅士乌斯仅收到了一小部分金钱,同时又受到潘陶库斯的不断怂恿去通过敌对行动激怒罗马人,将当时恰好来到他那里的使节马尔库斯·佩尔朋纳和卢基乌斯·佩蒂利乌斯关进了监牢。
§44.27.12hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad revocandum, qui pecuniam portabat, misit, velut nihil aliud agens, quam ut quanta maxima posset praeda ex se victo Romanis reservaretur.
斐修斯听到这事后,认为他已经造成了必须与罗马人开战的必然局面,派人去召回那个运送钱财的人,仿佛他不在做别的,而只是在确保自己战败后能给罗马人留下尽可能多的战利品。
§44.27.13et ab Eumene Herophon ignotis, quae occulte acta erant, redit.
赫罗丰也从欧墨尼斯那里回来了,而那些暗地里进行的交易并未为人所知。
de captivis actum esse et ipsi evolgaverant et Eumenes consulem vitandae suspicionis causa certiorem fecit.
关于赎还俘虏进行了谈判一事,他们自己也已散布开来,且欧墨尼斯为了避免猜疑,也通报了执政官。

词汇与语法注释

  1. 44.27.4quae manus ... traducta non agros tantum nudare populando potuit ... sed ipsas excindere urbes ... — 这里使用了直陈式完成时 `potuit` 而非虚拟式过去完成时,表示过去违背事实的虚拟语气(“本可以……但实际上未能”)。在拉丁语中,表示能力或义务的动词(如 possum, debeo)在条件句的归结句中经常使用直陈式而非虚拟式。
  2. 44.27.6ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset — 这是一个使用动形词的无人称被动周边曲折式结构,表示义务。助动词 `fuisset`(sum 的虚拟式过去完成时)表明这是过去违背事实的虚拟(“本不得不考虑”)。与格 `ipsis quoque Romanis` 充当施事与格(“由罗马人自己”)。
  3. 44.27.12velut nihil aliud agens, quam ut ... reservaretur — 比较连词 `velut`(仿佛)修饰现在分词 `agens`,描绘了主语斐修斯的主观意图。随后的 `nihil aliud ... quam ut` 意为“除了……(目的)之外别无所做”,其中连词 `ut` 引导目的从句,并使用虚拟式未完成过去时 `reservaretur`。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §44.27.1-44.27.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:44.27.1-44.27.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。