§44.25.1Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant, quam ipsorum odiis inter se accensae:
欧墨尼斯既不希望斐修斯获得胜利,也不打算在战争中给予他帮助,这与其说是由于他们之间存在着父辈传下来的敌意,不如说是由于他们彼此间的憎恨燃起了这股敌意。
§44.25.2non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes visurus fuerit.
国王之间的竞争并非是那种能让欧墨尼斯安心看着斐修斯获得如此巨大的权力和如此巨大的荣耀——如果罗马人被战胜,这些权力与荣耀就将等待着他。
§44.25.3cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare; §44.25.4Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello.
他也看到,斐修斯从战争一开始就通过一切方式寻求和平的希望,而且随着恐惧的日益逼近,他每天除了这件事之外什么也不做、什么也不想;同样,由于战争的拖延超出了罗马人自己的预期,罗马人不论是将军们还是元老院,也都不反对结束这场如此不便且困难的战争。
§44.25.5hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare conciliandae gratia pacis cupiit.
在摸清了双方的这一意图后——他相信由于强者的厌倦和弱者的恐惧,这件事情甚至可以自发达成——他便希望在这件事上兜售自己的效劳,以促成和平。
§44.25.6nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta.
因为他一会儿为不在海陆战争中协助罗马人,一会儿又为与罗马人促成和平而讨价还价:不参与战争要价一千塔兰特,促成和平要价一千五百塔兰特。
§44.25.7in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat.
对于这两项,他表示自己不仅准备提供保证,而且还准备提供人质。
§44.25.8Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque, ut accepti Cretam mitterentur.
斐修斯在恐惧的逼迫下,对于启动此事表现得非常迅速,并且毫不拖延地商讨接受人质的事宜;双方已经商定,一旦接受人质就将其送往克里特。
ubi ad pecuniae mentionem ventum erat, ibi haesitabat; §44.25.9et utique alteram tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat; §44.25.10in spem Romanae pacis non recusare inpensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum.
可是,一旦提到金钱,他就在那里犹豫不决了;他还说,无论如何,这两项酬金中的一项对于具有如此声望的国王们来说,无论是对给予者还是尤其是对接受者,都是可耻而卑劣的;为了获得与罗马和平的希望,他不拒绝这项开支,但他会在事情圆满成功后支付这笔钱,在此期间将把钱存放在萨莫色雷斯的神庙里。
§44.25.11ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, ibi an Pellae pecunia esset; id agere, ut partem aliquam praesentem ferret.
既然那座岛屿属于斐修斯自己的管辖,欧墨尼斯看出金钱存放在那里还是存放在佩拉并没有什么区别;他极力要求当场带走其中的一部分作为首付款。
§44.25.12ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam moverunt.
这样,他们互相算计却一无所获,除了恶名之外什么也没有招致。