§44.24.1eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se esse liberam civitatem et regem, singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit, regum viribus reges oppugnare.
与此同时,向欧墨尼斯和安条克都送去了共同的口信,正如事态的状况所能提示的那样:自由的城邦与国王在天性上是相互敌对的;罗马人民对国王们个个击破,而且,可耻的是,他们利用国王的力量来攻打国王。
§44.24.3Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse.
在阿塔罗斯的协助下,他自己的父亲受到了压迫;在欧墨尼斯的帮助下,且在某种程度上也在他父亲腓力的帮助下,安条克受到了攻击;而现在,欧墨尼斯和普鲁西阿斯都全副武装来对付他。
§44.24.4si Macedoniae regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi civitates suam fecerint, deinde Syriam.
如果马其顿王国被消灭,紧接着就是亚洲——他们已经以解放城邦为幌子在某种程度上将其占为己有——然后是叙利亚。
§44.24.5iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli, arceri.
现在普鲁西阿斯在荣誉上被置于欧墨尼斯之上;现在安条克虽是胜利者,却被阻挡在作为战争奖赏的埃及之外。
§44.24.6haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam conpelleret Romanos aut perseverantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes.
他敦促他们在思考这些事情时要有所防备,要么迫使罗马人与他讲和,要么在罗马人坚持进行非正义战争时,将他们视为所有国王的共同敌人。
§44.24.7ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem captivorum redimendorum missus legatus erat; re vera occultiora quaedam agebantur, quae in praesentia invisum quidem et suspectum Romanis Eumenen falsis gravioribusque criminibus onerarunt; proditor enim ac prope hostis habitus, §44.24.8dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant.
对安条克的口信是公开的;对欧墨尼斯,则是以赎回俘虏为名派遣了使节;实际上,他们正在进行更秘密的交易,这些交易在目前给欧墨尼斯——他当时已被罗马人憎恨和怀疑——增加了虚假且更沉重的罪名;因为他被视为叛徒,几乎成了敌人,与此同时,两位国王各怀鬼胎,用欺诈和贪婪相互角逐。
§44.24.9Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis.
有一个克里特人名叫基达斯,是欧墨尼斯的亲信之一。
hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat.
他此前曾在安菲波利斯与他的同乡、在斐修斯手下服役的某个奇马鲁斯交谈,此后又在德米特里阿斯,一次与某个梅内克拉特斯,第二次与安提马科斯——这些都是国王的将领——就在城墙下进行过交谈。
§44.24.10Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat.
此时被派去的赫罗丰,此前也已经向同一位欧墨尼斯执行过两次使节任务。
§44.24.11quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed, quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur.
这些秘密会谈和使节往来固然声名狼藉,但究竟谈了什么,或者国王们之间达成了什么协议,却不得而知。
res autem ita sese habuit.
然而,事情的真相如下。