§44.23.1dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia inpensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, §44.23.2hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.
当这些事在意大利进行时,斐修斯因为必须支付一笔资金,一直下定不了决心去完成那件已经开始的事——即使伊里利亚人的国王根提乌斯与自己结盟;但当他注意到罗马人已经进入关隘,战争的最后危机已经逼近时,他认为此事不能再拖延,于是在通过使节希皮亚斯约定支付三百银塔兰特、并相互交付人质之后,派遣他最亲信的朋友之一潘陶克斯去完成这些事务。
§44.23.3Meteone Labeatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi et iusiurandum ab rege et obsides accepit.
在拉贝阿提斯地区的梅特翁,潘陶克斯会见了伊里利亚国王;在那里,他接受了国王的誓言和人质。
missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret.
根提乌斯也派遣了一位名叫奥林匹奥的使节,去向斐修斯要求誓言和人质。
§44.23.4cum eodem ad pecuniam accipiendam missi sunt; et auctore Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et Morcus destinantur.
与他(奥林匹奥)一同派去的还有负责接收资金的人;在潘陶克斯的建议下,帕尔梅尼奥和莫尔库斯被指定为使节,与马其顿人一同前往罗得岛。
§44.23.5quibus ita mandatum, ut iureiurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur: duorum simul regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse.
他们得到的指示是:只有在接受了誓言、人质和资金之后,他们才能最终启程前往罗得岛;因为同时以两位国王的名义,罗得人更容易被煽动去参与对罗马的战争。
§44.23.6adiunctam civitatem, penes quam unam tum rei navalis gloria esset, nec terra nec mari spem relicturam Romanis.
一旦这个在当时独享海军荣誉的国家结盟,将使罗马人在陆地和海上都毫无希望。
§44.23.7venientibus Illyriis Perseus ab Elpco amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit.
当伊里利亚人到来时,斐修斯率领全部骑兵从埃尔佩乌斯河畔的营地出发,在迪乌姆迎候他们。
§44.23.8ibi ea, quae convenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos adesse foederi sanciendo cum Gentio societatis volebat rex, aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam.
在那里,协议好的事项在骑兵队伍的包围下得以执行。 国王希望这些骑兵在场,以见证与根提乌斯结盟条约的缔结,因为他认为此举能大大鼓舞他们的士气。
§44.23.9et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pellam ad thensauros regios missis, qui pecuniam acciperent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere iussi.
在众目睽睽之下,人质被相互给与和接受;在派遣人员前往佩拉的皇家宝库接收资金之后,那些前往罗得岛的人被命令在塞萨洛尼基与伊里利亚使节一同登船。
§44.23.10ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo venerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, principibus civitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad bellum esse.
最近刚从罗得岛来的美特罗多鲁斯就在那里,在该城邦的领袖狄农和波利亚拉托斯的支持下,他断言罗得人已经做好了战争准备。
is princeps iunctae cum Illyriis legationis datus est.
他被任命为与伊里利亚人联合使节团的领袖。