§44.22.1senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit: §44.22.2“animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum renuntiatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me inponi posse.
元老院决议通过后,执政官卢基乌斯·埃米利乌斯从议事堂走向民众大会,发表了如下演说: “罗马公民们,我似乎注意到,比起我被宣布当选执政官,或者我就任政务官的那一天,当我通过抽签分得马其顿属州时,诸位向我表示了更大的祝贺。 这不为别的,正是因为诸位认为,通过我,能够为这场拖延已久的马其顿战争画上一个配得上罗马人民尊严的句号。
§44.22.3deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse.
我希望神明也眷顾了这次抽签,并且在处理事务时,同样的诸神也会临在相助。
§44.22.4haec partim ominari, partim sperare possum; illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, ne frustra vos hanc spem de me conceperitis.
这些事情我一方面可以预兆,一方面可以希望;而另一件事我敢于确信地断言:我将竭尽全力,不让诸位对我抱有的这一希望落空。
§44.22.5quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit, et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
战争所需的一切,元老院已经作出了决议。 由于决定立即出发,而我也不作拖延,我的同僚盖乌斯·利基尼乌斯,一位杰出的人士,将会以同样的精力进行准备,就好像是他自己要进行这场战争一样。
§44.22.6vos quae scripsero senatui ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis, quorum auctor nemo extabit.
至于诸位,请仅相信我写给元老院和诸位的内容,并警惕不要因诸位的轻信而滋生谣言,这些谣言的制造者是绝不会现身的。
§44.22.7nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello, animadverti, nemo tam famae contemptor est, cuius non debilitari animus possit.
因为现在,正如我注意到世人通常所做的那样,特别是在这场战争中,没有人的意志会坚强到完全不受流言蜚语的动摇。
§44.22.8in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius.
在所有的社交圈子里,甚至在宴席上——如果神明允许的话——都有人在指挥马其顿的军队,他们知道应该在哪里设立营地,哪些地方应该由守备队占领,何时或从哪条关隘进入马其顿,在哪里设立粮仓,通过哪条陆路或海路运送补给,何时与敌人交战,何时保持休整更为妥当。
§44.22.9nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, consulem veluti dicta die accusant.
他们不仅决定应当做什么,而且,只要任何事情没有按照他们自己的主张去做,他们就会像指控被告一样指责执政官。
§44.22.10haec magna impedimenta res gerentibus sunt: neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit, quam secunda fama male rem publicam gerere.
这些对于实干者来说是巨大的阻碍:因为并不是所有人都能在面对逆风舆论时,拥有像昆图斯·法比乌斯那样坚强和坚定的意志。 他宁可因人民的虚妄而使自己的指挥权受到削弱,也不愿在赞誉声中将国家治理得一团糟。
§44.22.11non sum is, Quirites, qui non existumem admonendos duces esse: immo eum, qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis quam sapientem.
罗马公民们,我并不是那种认为将领不该听取劝告的人;相反,我认为那种仅凭自己一人之见处理一切的人,是傲慢多于智慧。
§44.22.12quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis rebus, qui loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem velut navigio participes sunt periculi.
那么,实际情况应当如何? 首先,将领应该听取那些聪慧、精通军事且富有经验之人的劝告;其次,应该听取那些亲临其境、目睹现场、了解敌人和时机、在同一艘船上共同分担危险的人的劝告。
§44.22.13itaque si quis est, qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, confidat, is ne deneget operam rei publicae et in Macedoniam mecum veniat. nave, equo, tabernaculo, viatico etiam a me iuvabitur;
因此,如果有人确信自己能在这场我将进行的战争中,提出有益于国家利益的建议,请不要拒绝为国家效力,与我一同前往马其顿。
§44.22.14si quem id facere piget et otium urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernaverit.
我将为他提供船只、马匹、帐篷,甚至旅费;如果有人嫌麻烦,宁愿享受城市的闲暇而不愿承受军旅的劳苦,那么就请他不要在陆地上指手画脚。
§44.22.15sermonum satis ipsa praebet urbs; iis loquacitatem suam contineat: nos castrensibus consiliis contentos futuros esse sciat.
城市本身已经提供了足够的话题;就让他在这些话题中收敛自己的喋喋不休吧:让他知道,我们将满足于营地内部的建议。
” §44.22.16ab hac contione, Latinis, quae pridie kal. Apriles fuerunt, in monte sacrificio rite perpetrato protinus inde et consul et praetor Cn. Octavius in Macedoniam profecti sunt.
” 在这次大会之后,在四月朔日的前一天举办的拉丁节上,山上的祭祀仪式如期举行完毕,随后执政官和裁判官格奈乌斯·奥克塔维乌斯便立即从那里启程前往马其顿。
§44.22.17traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.
据历史记载,送行执政官的人数比平时更为众多,人们怀着近乎确信的希望预言,马其顿战争即将结束,执政官不久后将带着辉煌的凯旋式荣归。