Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §44.16.1-44.16.11

对马其顿驻军的补给与罗马的户政监察

第 1696 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

根据执政官马尔基乌斯的来信,元老院安排了对马其顿远征军的物资补给。因劝和而投奔罗马的马其顿贵族奥内西穆斯获得了优待,与此同时,监察官在罗马国内实行了严厉的户籍调查,并启动了塞姆普罗尼亚巴西利卡的建造。

§44.16.1litterae deinde recitatae Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: §44.16.2ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur.
随后,宣读了执政官昆图斯·马尔基乌斯的信件,叙述了他如何逾越关隘进入马其顿:信中提到,他在当地以及其他地方已为冬季筹备好粮食,并从伊庇鲁斯人那里拿到了两万莫迪乌斯小麦和一万莫迪乌斯大麦,以便在罗马向他们的使节支付这笔谷物的款项。
§44.16.3vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidicis, nec sibi in his locis ullam copiam esse.
士兵所需的衣服应从罗马寄送;大约需要两百匹马,尤其是努米底亚马,而他在当地没有任何储备。
§44.16.4senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est.
元老院通过决议,要求按照执政官的信件办理一切事务。
C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit.
裁判官盖乌斯·苏尔皮基乌斯承包了六千件托加、三万件突尼卡以及两百匹马的运送事宜,以便将其运往马其顿并由执政官酌情分配;他还向伊庇鲁斯人的使节支付了谷物款,并将派松之子、马其顿贵族奥内西穆斯引荐入元老院。
§44.16.5is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet.
奥内西穆斯一直向国王极力劝和,并建议他像其父腓力直到生命的最后一天都每日坚持、一天两次通读与罗马人所缔结的条约那样,即使不能始终如此,也应经常履行这一习惯。
§44.16.6postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis, quae non probabat, coepit; postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit.
当他无法劝阻国王放弃战争时,起初他便借各种借口抽身,以免参与自己不赞成的事;最后,当他发现自己受到怀疑、并时而被指控犯有叛国罪时,他便逃往罗马人那里,并对执政官大有帮助。
§44.16.7ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi.
他被引荐入议事厅并陈述了这些事情后,元老院下令将其列入同盟者名单,为其提供食宿和公共款待,并赠予他电兰托地区两百尤格拉的土地(该土地原属罗马人民的公有地),且在电兰托购买一所住宅。
§44.16.8uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum.
裁判官盖乌斯·德基米乌斯受命负责督办这些事务。
censum idibus Decembribus severius quam ante habuerunt: multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusarat; tribu quoque is motus et aerarius factus.
在十二月的中旬,监察官们举行了比以往更为严厉的户口调查:许多人的马匹被没收,其中包括普布利乌斯·鲁蒂利乌斯,他曾作为平民保民官激烈地控告过监察官们;他还被开除出部落,并被降为纳税平民。
§44.16.9ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, §44.16.10Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit, §44.16.11quae postea Sempronia appellata est.
当财务官们根据元老院的决议,将当年税收的一半划拨给监察官们用于兴建公共工程时,提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯利用划拨给自己的那笔资金,买下了位于旧商店街背后、沃尔图姆努斯雕像旁的普布利乌斯·阿非利加努斯的住宅,以及相邻的肉铺和店铺作为公用,并负责督建了一座巴西利卡,这座建筑后来被称为塞姆普罗尼亚巴西利卡。

词汇与语法注释

  1. 44.16.2commeatus se prospectos in hiemem habere — 完成时被动分词 prospectos 与起助动词作用的 habere 结合,是古典拉丁语中完成时态的迂言表达法,强调已筹备好粮食且这一状态仍在持续。
  2. 44.16.4deportanda in Macedoniam praebendaque — 中性复数宾格的动形容词,综合修饰前面不同阴阳性的名词群(阴性的 togarum、tunicarum 以及阳性的 equos),用以表示公共契约(locavit)中的义务或目的。
  3. 44.16.5institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi — 属格动名词 perlegendi(通读)以同格形式修饰名词 institutum(习惯、惯例),解释了该习惯的具体内容,即“通读与罗马人所缔结条约的习惯”。
  4. 44.16.8tribu quoque is motus et aerarius factus — tribu motus 包含分离夺格(从部落中除名)。aerarius factus 是基于监察官惩戒权的处分,表示被剥夺了部分公民权,并降入仅负有纳税义务的最低公民阶层(aerarii)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §44.16.1-44.16.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:44.16.1-44.16.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。