§44.16.1litterae deinde recitatae Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset:
その後、執政官クィントゥス・マルキウスの書簡が朗読され、彼がいかにして峠を越えてマケドニアへと渡ったかが告げられた。
§44.16.2ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur.
そこにおいて、また他の場所からも、冬に備えた食糧を自ら確保していること、また、エペイロス人から2万モディウスの小麦と1万モディウスの大麦を受け取り、その穀物の代金としてローマにおいて彼らの使節たちに支払いがなされるように手配したことが記されていた。
§44.16.3vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidicis, nec sibi in his locis ullam copiam esse.
兵士たちのための衣服がローマから送られるべきであること、およそ200頭の馬、特にヌミディアの馬が必要であるが、自分にはこの地においてそれらの蓄えが全くないことが記されていた。
§44.16.4senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est.
執政官の書簡に従ってそれらすべてが行われるべきという元老院決議がなされた。
C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit.
法務官ガイウス・スルピキウスは、トガ6000着、チュニカ3万着、および馬200頭をマケドニアへ輸送し執政官の裁量で提供するための請負契約を結び、エペイロス人の使節たちに穀物の代金を支払い、ピュトンの子でマケドニアの貴族であるオネシムスを元老院に紹介した。
§44.16.5is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet.
彼は常に王に対して平和の推進者であり、王の父フィリッポスがローマ人と結んだ条約を毎日1日に2回通読するという習慣を生涯の最後の日まで守り続けたように、王もまたその習慣を、常にではないにしても、しばしば実践するようにと勧めていた。
§44.16.6postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis, quae non probabat, coepit;
王を戦争から思いとどまらせることができなくなると、彼はまず、自分が承認しない事柄に関与しないように、様々な理由を設けて身を引き始めた。
postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit.
最後には、自分が疑われており、時には裏切りの罪で告発されているのを悟ると、ローマ人のもとへ逃亡し、執政官にとって大いに役立った。
§44.16.7ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi.
議場に導かれて彼がこれらのことを語ると、元老院は、彼を同盟者の名簿に登録すること、宿舎と公的なもてなしが提供されること、ローマ人民の公有地であったタレントゥムの土地から200ユゲラが与えられること、そしてタレントゥムに家が購入されることを命じた。
§44.16.8uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum.
それらの手配をするように、法務官ガイウス・デキミウスに命令が下された。
censum idibus Decembribus severius quam ante habuerunt: multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusarat;
12月のイドゥスに、ケンソルたちは以前よりも厳格に国勢調査を行った。 多くの者から馬が没収され、その中には護民官として彼らを激しく告発したプブリウス・ルティリウスも含まれていた。
tribu quoque is motus et aerarius factus.
彼は部族からも除名され、アエラリウスに落とされた。
§44.16.9ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, §44.16.10Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit,
公共事業を行うために、元老院決議に基づいて財務官たちからその年の税収の半分がケンソルたちに割り当てられていたが、ティベリウス・センプロニウスは、自分に割り当てられていたその資金から、旧商店街の背後、ウォルトゥムヌス像のそばにあるプブリウス・アフリカヌスの邸宅、および隣接する屠畜場と商店を公に買い取り、バシリカを建設させた。
§44.16.11quae postea Sempronia appellata est.
それは後にセンプロニアと呼ばれた。