§44.15.1Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem mitti; §44.15.2qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse.
克劳狄乌斯声称,罗马人未作任何答复,只宣读了一份元老院议案,通过该议案,罗马人民命令卡里亚人和吕基亚人获得自由,并立即向这两个民族发出信件;听到此事后,使节团的首领——就在不久前,议事厅还几乎无法容纳他的狂妄之语——便瘫倒了。
§44.15.3alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, §44.15.4et, si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.
其他人则记载,答复是:罗马人民甚至在这场战争的开始,就已从绝非不可靠的信息源处查明,罗得岛人曾与珀尔修斯国王一起,针对他们的国家进行过秘密策划;并且,如果这在以前曾有疑问,那么不久前使节们的话已将此证实,而且通常情况下,欺瞒本身即使起初更为谨慎,最终也会自我暴露。
§44.15.5Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse.
如今罗得岛人在尘世中充当着战争与和平的裁决者;只要罗得岛人一点头,罗马人就得拿起或放下武器。
iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros.
现在,他们将不再把神明视为盟约的见证人,而是把罗得岛人视为见证人。
§44.15.6itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, visuros esse, quid sibi faciendum sit?
难道果真如此吗? 除非听从他们,并将军队撤出马其顿,否则他们就要看看自己该怎么做?
§44.15.7quid Rhodii visuri sint, ipsos scire.
罗得岛人会看到什么,他们自己清楚。
populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat.
但罗马人民确信,在彻底击败珀尔修斯之后——他们希望这在不久的将来就会实现——,定会根据每个城邦在这场战争中的功过,给予相称的报偿。
§44.15.8munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.
尽管如此,还是向使节们送去了每人两千阿斯铜币的礼物,但他们没有接受。