§44.17.1iam in exitu annus erat, et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent.
年底将至,人们尤其是因为对马其顿战争的担忧,在谈话中议论着他们应该选出谁担任来年的执政官,以最终结束这场战争。
§44.17.2itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad comitia habenda veniret.
因此,元老院通过决议,要求格奈乌斯·塞尔维利乌斯尽早前来主持民会。
§44.17.3senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem misit, litterasque allatas a consule post paucos dies recitavit, quibus in ante diem comitia edixit: se ante eum diem in urbem venturum.
裁判官苏尔皮基乌斯将元老院决议送交执政官,并在数日后宣读了执政官送来的信件,信中他宣布了民会的具体日期,并表示他将在该日前抵达罗马城。
et consul maturavit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta.
执政官加快了行程,民会如期在指定的日子顺利完成。
§44.17.4consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus.
选出的执政官是第二次当选的卢基乌斯·埃米利乌斯·保卢斯(这是在他首次担任执政官十四年之后)和盖乌斯·利基尼乌斯·克拉苏。
§44.17.5praetores postero die facti Cn. Baebius Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Helva, C. Papirius Carbo.
次日选出的裁判官为格奈乌斯·巴埃比乌斯·坦皮卢斯、卢基乌斯·阿尼基乌斯·加卢斯、格奈乌斯·奥克塔维乌斯、普布利乌斯·丰泰乌斯·巴尔布斯、马尔库斯·埃布蒂乌斯·赫尔瓦以及盖乌斯·帕皮里乌斯·卡尔博。
§44.17.6omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura.
为了使一切事务都能更早地进行,对马其顿战争的担忧起到了督促作用。
§44.17.7itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.
因此,决定让当选的次期政务官们立即对属州进行抽签,以便在得知两位执政官中谁获得马其顿、哪位裁判官获得舰队时,他们能从那时起就思考并准备战争所需物资,并在有任何事务需要商议时向元老院咨询。
§44.17.8Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret.
此外还决定,一旦他们就职,只要宗教仪式允许,就应尽早举行拉丁节,以免任何事情拖住必须前往马其顿的执政官。
§44.17.9his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt.
这些决议通过后,指派给执政官的属州为意大利和马其顿,指派给裁判官的除城内的两个司法管辖区外,还有舰队、西班牙、西西里和撒丁。
§44.17.10consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia evenit.
在执政官中,埃米利乌斯分到了马其顿,利基尼乌斯分到了意大利。
praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Aebutius Siciliam, C. Papirius Sardiniam est sortitus.
在裁判官中,格奈乌斯·巴埃比乌斯抽中城市司法权,卢基乌斯·阿尼基乌斯抽中涉外司法权以及元老院决定的任何地方,格奈乌斯·奥克塔维乌斯抽中舰队,普布利乌斯·丰泰乌斯抽中西班牙,马尔库斯·埃布蒂乌斯抽中西西里,盖乌斯·帕皮里乌斯抽中撒丁。