§44.12.1hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor vellet.
起初,敌军感到大为惊异,不知这突然的欢呼声究竟意欲何为。
§44.12.2postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina cumulant.
守备队指挥官皮通和菲利普得知城池已洞开,他们认为这一工程是为了进攻占领者而作,便率领一支由阿格里亚内斯人和伊利里亚人组成的精锐部队冲杀出来。 他们将正从各处聚集、被召集起来准备将军旗抬入城中的罗马人,在毫无防备、队列混乱的状态下击溃,并一路追击到壕沟。 在罗马人被逼入壕沟后,他们将其成堆压在塌陷的废墟之下。
§44.12.3sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi erant, volnerantur.
那里大约有六百人被杀,几乎所有在城墙与壕沟之间被截住的人都受了伤。
§44.12.4ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat.
如此,法官因自己尝试的挫败而深受打击,对于其他计划变得消极起来。
et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat.
而对于同时从海上和陆地发起进攻的尤门尼斯来说,进展同样十分不顺。
§44.12.5placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare.
于是双方决定,由于正面强攻未能奏效,应加强戒备,以防任何援军从马其顿开入,并转而通过土木围攻工程来攻打城墙。
§44.12.6haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem.
正当他们筹备此事时,十艘载有精选高卢辅助兵、从萨洛尼卡派遣而来的国王快速船,在望见敌舰停泊在公海上后,便在漆黑的夜色中,排成单列,尽可能贴近海岸航行,潜入了城内。
§44.12.7huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit.
这一新守军抵达的消息迫使罗马人和国王同时放弃了围攻。
circumvecti promunturium ad Toronen classem appulerunt.
他们绕过岬角,将舰队驶向托罗内。
§44.12.8eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt.
他们也曾试图攻打该地,但当注意到那里有强兵把守时,便无功而返,前往德米特里亚斯。
ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.
在那里,当他们靠近并看到城墙上站满了武装士兵时,便驶过该城,在约尔科斯靠岸,企图从那里蹂躏原野,随后也对德米特里亚斯发起进攻。