§44.11.1hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream oppugnaret.
随着这股力量的增强,法官的斗志大振,决定进攻卡桑德里亚。
§44.11.2condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico saepta mari.
该城由卡桑德罗斯国王创建于连接帕莱内地区与马其顿其余部分的峡部之上,一侧受托罗奈科斯湾阻隔,另一侧受马其顿湾阻隔。
§44.11.3eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam † inaltus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem Magnesiae duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastracum.
因为它所坐落的舌状陆地向深海延伸,其规模不亚于阿索斯山,以两个不对称的岬角面对着马格尼西亚地区,其中较大的名为波西德乌姆,较小的名为卡纳斯特拉库姆。
§44.11.4divisis partibus oppugnare adorti.
他们分工展开进攻。
Romanus ad Clitas, quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit.
罗马人在他们称为克利泰的地方,为了阻断通路还设置了鹿角,将防线从马其顿湾一直延伸到托罗奈科斯湾。
ab altera parte euripus est; §44.11.5inde Eumenes oppugnabat.
在另一侧则是运河;尤门尼斯从那里发起进攻。
Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris.
对罗马人来说,填平珀尔修斯最近设置的壕沟是极其艰巨的任务。
ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse.
在那里,由于到处看不到土堆,法官便询问从壕沟中挖出的土运往何处,这时有人指给他看一些拱道,并说明这些拱道的建造厚度与旧城墙不同,仅由单层砖石砌成。
§44.11.6consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere.
于是,他决定通过挖通这堵墙来开辟一条通往城内的通道。
fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset.
而且他认为,如果自己从另一个方向用梯子袭击城墙,制造混乱,从而将城防者的注意力从该处的守卫上引开,他就能够蒙骗敌军。
§44.11.7erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus.
卡桑德里亚的守备部队中,除了一支不容小觑的本地青年军外,还有八百名阿格里亚内斯人和两千名由普劳拉图斯派遣到那里的佩内斯塔埃伊利里亚兵,两支都是极其强悍好斗的部族。
§44.11.8his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt.
在这些人防守城墙、罗马人竭尽全力试图逼近时,转瞬之间,拱道的墙壁被挖通,显露出了进城的通道。
quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent.
如果当时冲进去的人全副武装,他们立刻就能攻占该城。
§44.11.9hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi.
这一工程竣工的消息一传给士兵,他们因喜悦而欢欣鼓舞,顿时齐声欢呼,纷纷准备从各个方向冲进城去。