§44.10.1Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi.
珀尔修斯最终从使他惊呆的恐慌中恢复过来,开始希望自己的命令没有得到执行,而在他惊慌失措时,曾下令在佩拉将财宝投入海中,并在塞萨洛尼基焚毁造船厂。
§44.10.2Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum.
被派往塞萨洛尼基的安德罗尼科斯拖延了时间,从而为随后确实发生的事情,即(国王的)后悔,留出了余地。
§44.10.3incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat ad Phacum; §44.10.4sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est.
尼基阿斯则较不谨慎,在佩拉将原本在法库斯的一部分钱财投弃了;但在这一可以挽回的事件中,他的失误似乎不算严重,因为几乎所有的钱财都通过潜水员被捞了上来。
tantusque pudor regi pavoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret.
国王对自己的恐慌感到极大的羞耻,以至于下令暗中杀死那些潜水员,接着也杀了安德罗尼科斯和尼基阿斯,以免有任何人知道如此疯狂的命令。
§44.10.5inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia conpulit.
在此期间,盖乌斯·马尔基乌斯率领舰队从赫拉克莱乌姆出发前往塞萨洛尼基,他不仅通过在沿岸多处登陆武装士兵大肆蹂躏其土地,而且在几次顺利的战斗中,将从城里冲出来的惊恐之敌赶回了城墙内。
§44.10.6iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non vagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur.
此时他已对该城本身构成了威胁,因为在布置了各种投射机后,不仅是在城墙周围游荡、冒失逼近的人,甚至连船上的人都被投射机射出的石块所击中。
§44.10.7revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt.
于是,他们将士兵召回船上,放弃了对塞萨洛尼基的围攻,随后前往埃尼亚。
quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro.
该城距离那里十五英里,坐落在皮德纳的对面,土地肥沃。
§44.10.8pervastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perveniunt.
在彻底蹂躏了该地领土后,他们沿着海岸航行到达安蒂戈内亚。
ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naves.
在那里登岸后,起初他们既到处蹂躏田野,又将相当多的战利品运回船上。
§44.10.9dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt.
随后,步兵和骑兵混编马其顿军队袭击了散开的罗马人,并尾随追击那些惊慌逃往海边的人,杀死了大约五百人,俘虏的人数也不少于此。
§44.10.10nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate inritavit.
别无选择的最后绝境(因为他们被阻挡而无法安全退回船上),以其他方式生还的绝望和(退却的)屈辱同时激发了罗马士兵的斗志。
§44.10.11redintegrata in litore pugna est; adiuvere, qui in navibus erant.
战斗在海岸上重新打响;船上的人也提供了协助。
ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus.
在那里,马其顿人被杀大约两百人,相同数量的人被俘。
ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit.
舰队从安蒂戈内亚出发,在帕莱内地区登岸进行掠夺。
§44.10.12finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae, quam praetervecti fuerant.
那片土地属于卡桑德里亚领地,是他们航行经过的所有海岸中最肥沃的地方。
ibi Eumenes rex viginti tectis navibus ab Elaea profectus obvius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naves.
在那里,尤门尼斯国王率领从埃拉埃亚出发的二十艘甲板船与他们会合,此外还有普鲁西亚斯国王派遣的五艘甲板船。