§44.1.1principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus, quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit.
春季伊始,这紧接着发生上述事件的冬季,执政官Q.·马尔基乌斯·菲利普斯从罗马出发,带着五千名他准备随身运送以补充军团的士兵,抵达了布隆迪西乌姆。
§44.1.2M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt.
前执政官M.·波皮利乌斯和其他具有同等高贵出身的年轻军事护民官跟随执政官前往马其顿军团。
§44.1.3per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt.
在那些日子里,被分派管理舰队这一行省的法务官C.·马尔基乌斯·菲格鲁斯也来到了布隆迪西乌姆;他们一同从意大利出发,第二天抵达科尔库拉,第三天抵达阿卡纳尼亚的港口阿克提乌姆。
§44.1.4inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiam — diei unius expedito iter est — §44.1.5Chalcidem ad classem contendit.
从那里,执政官在安布拉基亚登陆,通过陆路前往色萨利;法务官绕过莱乌卡塔斯进入科林斯湾,将船只留在克留萨,他本人也通过陆路穿过波奥蒂亚中部——对于轻装者来说这是一天的行程—— 急忙赶往哈尔基斯的舰队。
castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad † iunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis.
当时,A.·霍斯蒂利乌斯正在色萨利的帕莱法萨卢斯附近驻扎;尽管没有取得任何值得纪念的战功,但士兵已被从放任自流训练到了严厉的军事纪律中,盟友也得到了诚信的对待和免受各种伤害的保护。
§44.1.6audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obviam venienti consuli processit.
听到继任者到来的消息后,他仔细检阅了武器、人员和战马,在整军完毕后,便动身去迎接前来的执政官。
§44.1.7et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis — proconsul enim ad exercitum mansit — §44.1.9summa concordia fuit.
他们的首次会面符合他们自身以及罗马之名的尊严,并且在此后的军事行动中——因为前执政官留在了军队中—— 有着极大的协调。
paucis post diebus consul contionem apud milites habuit.
几天后,执政官在士兵面前举行了大会。
§44.1.10orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum:
他从珀尔修斯对兄弟犯下并对父亲企图实施的杀害亲属之罪说起,接着加上了通过犯罪获取的王权、下毒、屠杀、通过可憎的偷袭刺杀尤门尼斯、对罗马人民的伤害,以及违反条约掠夺盟友城市;所有这些是多么为神明所憎恶,他将在其事业的终结中感受到。
§44.1.11favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit.
因为神明眷顾虔敬与诚信,罗马人民正是凭借这些才达到了如此崇高的地位。
§44.1.12vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?
接着,他将已包容整个世界的罗马人民的力量与马其顿的力量进行了对比,并将双方的军队进行了比较:菲利普和安条克那庞大得多的力量,难道不是被并不多于此的军队所摧毁的吗?