§43.21.1L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moveri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a praesidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis volneribus repulsus Lychnidum copias reduxit.
罗马副将卢修斯·科埃利乌斯当时主管伊利里亚;当国王在那些地方时,他不敢采取任何行动,直到国王离去后,他才企图夺回制造了麻烦的乌斯卡纳,但被那里的马其顿守备队击退,并蒙受重大伤亡,只得将军队撤回吕克尼杜斯。
§43.21.2inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu in Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quae in amicitia cum fide permanserant, accipiendos; §43.21.3procedere etiam in Parthinos — ii quoque obsides dare pepigerant — iussit.
几天后,他派马尔库斯·特雷贝利乌斯·弗雷格拉努斯率领一支足够强大的部队前往佩内斯蒂亚,去接收那些忠实保持友好关系的城市交出的质子;他还命令他继续向帕尔蒂尼人进军——他们也曾约定交出质子。
ab utraque gente sine tumultu exigit.
他从这两个部族中顺利地征收了质子,未发生任何骚乱。
Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat — missi.
佩内斯蒂亚人的骑士被送往阿波罗尼亚,帕尔蒂尼人的则被送往狄拉基乌姆——当时埃皮达姆诺斯这个名字在希腊人中更为著名。
§43.21.4Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est.
阿庇乌斯·克劳狄乌斯渴望挽回在伊利里亚所受的耻辱,开始围攻伊庇鲁斯的要塞法诺塔。
auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; §43.21.5neque operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum valido praesidio defendente.
除罗马军队外,他还随身带了大约六千名卡奥内斯人和泰斯普罗蒂亚人的辅助部队;然而他未能取得任何成效,因为被珀尔修斯留下留守的克莱乌阿斯正率领一支强大的守备队进行防御。
et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit.
与此同时,珀尔修斯出发前往埃利梅亚,并在该地附近整肃军队后,应伊庇鲁斯人的邀请向斯特拉图斯进军。
§43.21.6Stratus validissima tum urbs Aetoliae erat; sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum.
斯特拉图斯当时是埃托利亚最强大的城市;它坐落在安布拉基亚湾上方,靠近伊纳库斯河。
cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit.
他率领一万步兵和三百骑兵向那里进发,由于道路狭窄险阻,他带的骑兵较少。
§43.21.7tertio die cum pervenisset ad Citium montem, vix transgressus propter altitudinem nivis locum quoque castris aegre invenit.
第三天当他到达基蒂乌姆山时,由于积雪深厚,他勉强越过,甚至连宿营的地方也是费尽周折才找到。
§43.21.8profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra.
他从那里出发,这更多是因为无法在原地停留,而不是因为道路或天气尚可忍受,在遭受极大的折磨(特别是牲畜)之后,他在第二天将营地设在他们称为尼卡埃乌姆的朱庇特神庙附近。
§43.21.9ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis mansit.
随后,在长途跋涉到达阿拉图斯河后,他因河水深而受阻,停留在此。
quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Aetolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.
在这期间桥梁建成,将军队渡过河后,行军一天,他便遇见了埃托利亚人的领袖阿尔基达摩斯,通过此人,斯特拉图斯将被移交给珀尔修斯。