§43.20.1hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem pervenerunt.
他们越过斯柯杜斯山脉,穿过伊利里亚的荒野(这是马其顿人为了不让达尔达尼亚人轻易进入伊利里亚或马其顿而故意通过蹂躏造成的),历经艰辛,终于抵达了斯库台。
§43.20.2Lissi rex Gentius erat.
根提乌斯国王当时在利苏斯。
eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis; ceterum ad conandum id, quod velit, pecuniam maxime deesse.
使节们被召集到那里,他们阐明了使命,并受到了友好的接见;但他们带回的答复并无实际效果:他并不缺乏与罗马人作战的意愿,但要尝试他所希望的事情,最缺乏的乃是资金。
§43.20.3haec Stuberram rettulere regi tum maxime captivos ex Illyrico vendenti.
他们将这些情况带回给当时正忙于在斯图贝拉变卖伊利里亚俘虏的国王。
extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops inpelli ad bellum poterat.
紧接着,这几位使节在增加了亲兵卫队中的格劳基亚斯之后,又被重新派遣回去,但却绝口不提资金的事,而这本是促使那个穷困的蛮族投身战争的唯一手段。
§43.20.4Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.
随后,珀尔修斯劫掠了安基拉,再次将军队撤回佩内斯蒂亚地区,在乌斯卡纳及其周围他所夺回的所有堡垒中加强了守备队后,便退回了马其顿。