Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §43.19.1-43.19.14

珀尔修斯攻克奥艾内乌姆与出使根提乌斯

第 1676 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

珀尔修斯在处置了乌斯卡纳的投降者后,进军佩内斯蒂亚地区,降服了奥艾内乌姆等沿途堡垒。在艰难攻克奥艾内乌姆后,他派遣使节前往根提乌斯国王处谋求结盟。

§43.19.1Perseus praesidio Uscanae inposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit.
珀尔修斯在乌斯卡纳安置了守备队后,将所有投降者的群众(其人数几乎与他的军队相当)带往斯图贝拉。
§43.19.2ibi Romanis — quattuor milia autem hominum erant — praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum,
在那里,除了首领之外,他将罗马人——他们共有四千人——分派到各城市的监视之下,并卖掉了乌斯卡纳人和伊利里亚人,随后将军队带回佩内斯蒂亚地区,以便将奥艾内乌姆镇置于其控制之下。
§43.19.3et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat.
该镇不仅在其他方面地理位置优越,而且从那里有通往拉贝特斯人领土的通道,即根提乌斯统治的地方。
§43.19.4praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; §43.19.5opportunius etiam ad omnia positum esse.
当他经过一个名叫德劳达库姆的人口稠密的堡垒时,一个熟悉该地区的人说,如果不把德劳达库姆也置于控制之下,即使夺取了奥艾内乌姆也毫无用处;并且它在所有方面都处于更为有利的位置。
admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese.
军队一逼近,所有人便立刻投降。
ad quam spe celeriorem deditionem erectus postquam animadvertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit.
这比预期更快的投降使他深受鼓舞,在注意到自己的队伍造成了多么巨大的恐惧后,他利用同样的恐惧将另外十一个堡垒也置于控制之下。
§43.19.6ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani.
只有极少数堡垒需要动用武力,其余的都是自愿投降的;在这些堡垒中,收容了分派在各守备队中的一千五百名罗马士兵。
§43.19.7magno usui Carvilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo nihil in ipsos saevitum.
斯波莱图姆的卡尔维利乌斯在会谈中发挥了很大作用,他说他们没有受到任何残酷的对待。
deinde Oaeneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat.
随后他们抵达了奥艾内乌姆,若非进行正规的围攻,该城是无法被攻克的。
et maiore aliquanto, quam cetera, iuventute et validum oppidum moenibus erat, §43.19.8et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.
这里不仅城墙坚固,而且青年男子的数量也比其他地方要多得多,一面有条名叫阿尔塔图斯的河流,另一面有座极高且难以攀登的山脉环绕着它。
§43.19.9haec spem ad resistendum oppidanis dabant.
这些因素给了城中居民抵抗的信心。
Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.
珀尔修斯在包围了该镇之后,决定从地势较高的一侧建造一道土坝,其高度将超过城墙。
§43.19.10quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
在这项工程完成期间,通过其间的频繁战斗——在这些战斗中,城里人通过出击既保卫了自己的城墙,又阻碍了敌人的工程——他们中的许多人在各种变故中丧生,而幸存者也因昼夜不息的劳作和伤痛而丧失了战斗力。
§43.19.11ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus.
土坝一与城墙接合,被称为“尼卡托雷斯”的皇家大队便越过了城墙,同时在许多地方利用梯子对城市发起了进攻。
§43.19.12puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; §43.19.13praedae alia militum cessere.
所有成年男子皆被杀戮;他们的妻子和儿女则被他交付监禁;其余的战利品归士兵所有。
Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyrium, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit; §43.19.14iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque; adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam.
随后,他作为胜利者从那里返回斯图贝拉,并派遣在他那里流亡的伊利里亚人普勒乌拉图斯以及来自贝罗埃亚的马其顿人阿达埃乌斯作为使节去见根提乌斯;他指示他们向其阐明自己在那年夏天和冬天针对罗马人及达尔达尼亚人的战绩;加上最近在伊利里亚进行的冬季远征的成果;并劝说根提乌斯与他以及马其顿人结成友好关系。

词汇与语法注释

  1. 43.19.1praesidio Uscanae inposito — 夺格绝对结构。`Uscanae` 是地名方位格(或与复合动词 `inponere` 连用的与格),意为“在乌斯卡纳”。
  2. 43.19.2ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum — 介词 `ad` 结合动形词(将来被动分词)的结构,表示目的:“为了将奥艾内乌姆镇置于控制之下”。
  3. 43.19.4praetereunti... nihilo Oaeneo capto opus esse ait — 现在分词单数与格 `praetereunti` 修饰省略的代词 `ei`(指珀尔修斯)。`opus esse` 是表示“需要”的无人称结构,带有所需之物的夺格 `Oaeneo capto`(“夺取奥艾内乌姆”),整体构成间接引语中的宾格不定式结构。
  4. 43.19.14iis mandat, ut exponerent... adicerent... hortarentur — 由于主句动词 `mandat` 是历史现在时,因此从句中的动词(`exponerent`、`adicerent`、`hortarentur`)遵循过去时态的一致原则,使用了虚拟式未完成过去时。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §43.19.1-43.19.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.19.1-43.19.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。