§43.18.1Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis altitudo facit, §43.18.2occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,
珀尔修斯在冬季开始时,因担心罗马人会乘虚从某处攻入他那无人防守的王国,而不敢离开马其顿边界;直到冬至时分,当积雪的深度使来自色萨利方向的山脉无法逾越时,他认为这是一个挫败邻国希望和士气的良机,以免在他专注于对罗马人的战争时受到他们的威胁。 当时,色雷斯的科蒂斯和伊庇鲁斯的凯法鲁斯因突然背叛罗马人而保证了和平,且最近的一场战争也已使达尔达尼亚人臣服。
§43.18.3solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, §43.18.4quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit.
他看到马其顿唯一易受攻击的侧翼是朝向伊利里亚敞开的那一面,而在伊利里亚人自身并不安分并给罗马人提供通道的情况下,他认为如果能征服最近的伊利里亚人,那么长期动摇不定的国王根提乌斯也可能被诱导加入同盟;于是他率领一万步兵(其中一部分是方阵兵)、两千轻装兵和五百骑兵出发,抵达了斯图贝拉。
§43.18.5inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam — Penestianae terrae ea maxima urbs est — posuit castra, prius tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos.
他从那里带上了数日的粮食,并命令攻城器械随行,在第三天于乌斯卡纳(这是佩内斯蒂亚地区最大的城市)驻扎营地。 然而,在诉诸武力之前,他先派人去打探守备队指挥官和城中居民的意图。
§43.18.6erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium.
此时,城里正有一支罗马守备队和伊利里亚青年一同驻守。
postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est.
在派去的人没有带回任何和平的答复后,他便开始发动进攻,并试图合围夺取该城。
§43.18.7cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, §43.18.8quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari.
尽管敌人不分昼夜地轮番交替进攻,有的将梯子架上城墙,有的将火把投向城门,但守城者们仍然抵挡住了这股攻势,因为他们抱有希望:马其顿人无法在野外长期忍受严冬的残酷,而对罗马人的战争也不会给国王留出这么多可以拖延的闲暇时间。
§43.18.9ceterum postquam vineas agi turresque excitari vident, victa pertinacia est.
然而,在看到遮棚被推近、攻城塔被建立起来之后,他们的坚持便被瓦解了。
nam praeterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione.
因为除了无法抗衡武力之外,城内甚至连粮食或其他任何物资都没有充足的储备,正如在出乎意料的围城战中常见的那样。
§43.18.10itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent.
因此,由于抵抗已无希望,罗马守备队派出了斯波莱图姆的盖乌斯·卡尔维利乌斯和盖乌斯·阿夫拉尼乌斯,去向珀尔修斯请求:首先允许他们携带武器和个人物品离去;其次,如果这一点不能得到满足,则至少获得生命和自由的保证。
§43.18.11promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma, dein libertatem ademit.
这一承诺被国王说得比做得更为慷慨;因为在命令他们携带个人物品离开之后,他首先夺走了他们的武器,随后又剥夺了他们的自由。
his urbe egressis et Illyriorum cohors — quingenti erant — et Uscanenses se urbemque dediderunt.
这些人撤出城市后,伊利里亚人的步兵大队(共有五百人)以及乌斯卡纳的居民也献出自己和城市投降了。