Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §43.17.1-43.17.10

阿奎莱亚增援殖民者与出使希腊的使节

第 1674 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿奎莱亚增加了殖民者人数,被派往希腊的罗马使节在整个伯罗奔尼撒宣布元老院决议,并随后评估和调停了阿开亚、埃托利亚和阿卡纳尼亚的局势,最后返回拉里萨的霍斯蒂利乌斯处。

§43.17.1eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus.
那一年,应阿奎莱亚使节增加殖民者人数的要求,根据元老院决议登记了一千五百个家庭,并派遣了提图斯·安尼乌斯·卢斯库斯、普布利乌斯·德基乌斯·苏布洛和马尔库斯·科尔内利乌斯·凯特古斯作为三人委员会去安置他们。
§43.17.2eodem anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Graeciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, praeterquam quod senatus censuisset.
同一年,被派往希腊的使节盖乌斯·波皮利乌斯和格奈乌斯·奥克塔维乌斯,将在底比斯首先宣读的元老院决议携带通过伯罗奔尼撒的所有城市,该决议规定,除了元老院决定的事项之外,任何人不得为战争向罗马长官提供任何物资。
§43.17.3hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat, levatos se oneribus inpensisque, quibus, alia aliis inperantibus, exhauriebantur.
这也给他们的未来带来了信心,因为他们免除了在不同的人发出不同命令下使他们精疲力竭的负担和费用。
§43.17.4Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt.
在埃吉乌姆为他们召开了阿开亚同盟大会,他们友好地发言并受到倾听,使这个最忠诚的部族对未来的状况抱有极大的希望后离开,渡海前往埃托利亚。
§43.17.5ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; §43.17.6ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt.
在那里,叛乱虽然尚未爆发,但一切都令人怀疑,且他们之间充满了互相指控;因此在索要人质且事情未有结果的情况下,使节们便从那里出发前往阿卡纳尼亚。
§43.17.7Thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt.
阿卡纳尼亚人在蒂里乌姆向使节们提供了大会。
ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut praesidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; §43.17.8pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae civitates ignominiae acciperent.
在那里,党派之间也存在着斗争:一些首领要求将卫队引入他们的城市,以对抗那些企图将部族拉拢到马其顿人一边的游说者的疯狂;另一部分人则拒绝,以免和平和结盟的城邦将那种对战败者和敌人适用的惯例视为一种耻辱。
§43.17.9iusta deprecatio haec visa.
这一请求似乎是合理的。
Larisam ad Hostilium proconsulem — ab eo enim missi erant — legati redierunt.
使节们回到了拉里萨的资深执政官霍斯蒂利乌斯那里——因为他们正是由他派遣的。
§43.17.10Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.
霍斯蒂利乌斯将奥克塔维乌斯留在了自己身边,派波皮利乌斯带领大约一千名士兵前往安布拉基亚过冬。

词汇与语法注释

  1. 43.17.3levatos se — 不定式中省略了助动词 `esse`(即 `levatos esse`),构成与名词 `fiduciam` 同格的从句,解释其具体内容。`se` 是不定式的逻辑主语,指代伯罗奔尼撒各城市的居民。
  2. 43.17.7postulare — 此处为历史不定式(infinitivus historicus),相当于未完成过去时直陈式(`postulabant`)。其主语为主格的 `quidam principum`。下一句中的 `recusare` 亦为相同用法。
  3. 43.17.8ignominiae acciperent — `ignominiae` 是目的与格(dativus finis),与以 `id`(指代前句 `quod...` 关系从句的内容)为直接宾语的动词 `acciperent` 连用,构成类似于双重与格的结构,意为“将其视为耻辱而接受”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §43.17.1-43.17.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.17.1-43.17.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。