§43.18.1Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis altitudo facit,
ペルセウスは冬の初め、王のいなくなった王国にローマ人がどこかから侵入してこないようにと、マケドニアの国境から出る勇気を持てなかったが、冬至の頃、雪の深さがテッサリア側からの山々を通行不能にしたとき、隣国たちの希望と士気を挫く好機であると考えた。
§43.18.2occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,
それは、自分がローマとの戦争に気を取られている間に、彼らから何らかの危険が生じないようにするためであり、またトラキアからはコテュスが、エペイロスからはケパルスが、ローマからの突然の離反によって和平を保証しており、ダルダニア人に対しては最近の戦争が彼らを服従させていたからである。
§43.18.3solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, §43.18.4quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit.
彼は、イリュリア側から開けているマケドニアの側面だけが敵対的であることを理解しており、イリュリア人自身も平穏ではなく、ローマ人に進入路を提供しているなかで、もし最も近くのイリュリア人を服従させたなら、長らく態度を決めかねていたゲンティウス王をも同盟へと引き込むことができると考え、その一部がファランクス重装歩兵である1万の歩兵と、2千の軽装兵、および5百の騎兵とともに出発して、ストゥベッラに到着した。
§43.18.5inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam — Penestianae terrae ea maxima urbs est — posuit castra, prius tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos.
そこから数日分の食糧を携え、都市を攻囲するための資材を追従させるよう命じて、3日目に、ペネスティア地方の最大の都市であるウスカナへ陣を張った。 ただし、武力を用いる前に、ある時は守備隊の指揮官たちの、またある時は町の人々の意向を打診させるための使者を送った。
§43.18.6erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium.
しかしそこには、イリュリアの若者たちとともにローマの守備隊がいた。
postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est.
彼らが何も平和的な回答を持ち帰らなかったので、彼は攻撃を開始し、包囲してそれを占領しようと試みた。
§43.18.7cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis,
昼も夜も絶え間なく、代わる代わる交替しながら、ある者は城壁に梯子をかけ、ある者は門に火を放ったが、都市の防衛者たちはその猛攻を持ちこたえていた。
§43.18.8quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari.
なぜなら、マケドニア人が屋外で冬の厳しさにこれ以上長く耐えられるはずもなく、またローマ人との戦争から王にそこまで長く留まることができるほどの猶予は与えられないだろうという希望があったからである。
§43.18.9ceterum postquam vineas agi turresque excitari vident, victa pertinacia est.
しかし、ヴィネアが動かされ、攻城塔が建てられるのを見るや、彼らの頑強さは打ち砕かれた。
nam praeterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione.
というのも、武力に対して互角でなかったことに加えて、不意の包囲戦であったため、内部には食糧も他のいかなる物資も十分に蓄えられていなかったからである。
§43.18.10itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent.
それゆえ、抵抗する希望が皆無となったとき、ローマ守備隊からガイウス・カルウィリウス・スポレティヌスとガイウス・アフラニウスが派遣され、彼らはペルセウスに対し、まず武装したまま自分の持ち物を携えて立ち去ることを許すよう求め、次にもしそれが得られないならば、命と自由だけは保証するとの約束を受け取ろうとした。
§43.18.11promissum id benignius est ab rege quam praestitum;
これは王によって、実行されるよりも寛大に約束された。
exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma, dein libertatem ademit.
というのも、自分の持ち物を携えて出て行くように命じておきながら、まず武器を、次いで自由を奪い去ったからである。
his urbe egressis et Illyriorum cohors — quingenti erant — et Uscanenses se urbemque dediderunt.
彼らが都市から退出したあと、イリュリア人の歩兵大隊(5百人であった)とウスカナの住民たちも、自身と都市を降伏させた。