Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §43.16.1-43.16.16

监察官的严苛举措与护民官发起的诉讼

第 1673 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

监察官们的严格审查和对包税的限制激怒了骑士阶级和平民,导致护民官鲁蒂利乌斯以叛国罪对他们提起诉讼;然而,由于格拉古庄严宣誓将与同僚共同流亡,他们最终得以免罪。

§43.16.1in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: §43.16.2multis equos ademerunt.
在审查骑士时,他们的监察极其严厉和苛刻:他们剥夺了许多人的马谱。
in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conductionis esset.
在此事上得罪了骑士阶级之后,他们又通过一项布告火上浇油,煽起了怨恨的烈火;他们在布告中宣布,凡是在监察官昆图斯·富尔维乌斯和奥卢斯·波斯图米乌斯任内承包过公共税收或公共工程的人,一律不得参与他们主持的拍卖,也不得成为该项承包的合伙人或关联人。
§43.16.3saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriae inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.
原有的税吏们多次对此提出申诉,但未能从元老院那里获得对监察官权力加以限制的决定,最终,他们找到了一位事业的庇护者——平民护民官普布利乌斯·鲁蒂利乌斯,他因私事争执而对监察官怀恨在心。
§43.16.4clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset.
监察官们曾下令拆除他的一位被保护人(一个释放奴隶)在圣道上对着公共建筑所建的一堵墙,理由是它是建在公共土地上的。
§43.16.5appellati a privato tribuni.
那位平民向护民官们提出申诉。
cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt.
由于除鲁蒂利乌斯外没人出来干预,监察官们便派人去没收抵押物,并在公民大会前对该平民处以罚款。
§43.16.6hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset: §43.16.7ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset.
由此引发了争执,当原有的税吏们投奔护民官时,突然以这一位护民官的名义公布了一项法案,规定盖乌斯·克劳狄乌斯和提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯所发包的公共税收和公共工程,其承包合同一律作废:应当重新进行发包,并且所有人应当一律享有竞标和承包的权利。
§43.16.8diem ad rogationem concilio tribunus plebis dixit.
平民护民官为该法案的表决确定了平民大会的日期。
qui postquam venit, ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; cum Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit.
当那一天到来,监察官们上前劝阻时,格拉古发言时现场一片安静;而当克劳狄乌斯遭到喝倒彩阻挠时,他命令传令官宣告肃静以便听讲。
§43.16.9eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abit.
护民官抱怨这一行为夺走了他主持的集会,并声称自己受到了贬低、被降为普通人,于是离开了举行集会的卡皮托利乌斯山。
§43.16.10postero die ingentis tumultus ciere.
第二天,他挑起了巨大的骚乱。
Ti. Gracchi primum bona consecravit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset; §43.16.11C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se avocasset; et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiavit diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit.
首先,他将提贝里乌斯·格拉古的财产充公,理由是在对向护民官提出申诉的人处以罚款和没收抵押物的事上,格拉古未服从干预,从而贬低了护民官,将其降为普通人;接着,他起诉了盖乌斯·克劳狄乌斯,理由是他夺走了集会;并宣布他将以叛国罪对两位监察官进行审判,并向城市法务官盖乌斯·苏尔皮基乌斯申请召开民会的日期。
§43.16.12non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octavum et septimum kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies.
由于监察官们并不反对人民尽早对他们进行审判,因此反逆罪审判的民会日期被定在十月朔日之前第八天和第七天。
§43.16.13censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset.
监察官们立即登上自由女神殿,在那里封存了公共账簿,关闭了档案库,遣散了公家奴隶,并宣布在人民对他们作出判决之前,他们将不再履行任何公职。
§43.16.14prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis positis vestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent.
克劳狄乌斯首先进行了辩护;而在骑士的十二个百人队中,已有八个判定该监察官有罪,第一等级的许多其他百人队也同样如此,顿时,城邦的首领们在人民众目睽睽之下摘下金指轮,换上丧服,作为恳求者在平民中间奔走哀求。
§43.16.15maxime tamen sententiam vertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum.
然而,据说最能转变人们心意的还是提贝里乌斯·格拉古,因为当平民们四处高呼格拉古没有危险时,他用庄严的誓词宣誓,如果他的同僚被判有罪,他将不等待对自己判决,而将作为他流亡的伴侣。
§43.16.16adeo tamen ad extremum spei venit reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint.
然而,被告依然被逼到了希望的边缘,距离定罪只差八个百人队。
absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum morari.
在克劳狄乌斯被宣告无罪后,平民护民官宣布,他不再阻拦格拉古。

词汇与语法注释

  1. 43.16.6quae publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset — 这是一个先行词(publica vectigalia aut ultro tributa)被吸收入由关系代词 quae 引导的关系从句中的结构。主句(ea rata locatio ne esset)通过指示形容词 ea 指代它,整体构成了一个由 ne + 虚拟语气引导的名词性从句,用以详细说明 rogatio(法案)的内容。
  2. 43.16.12quominus — 一个引导虚拟语气(faceret)的连词,用于伴随否定的拒绝、阻碍或预防表达(此处为 'non recusantibus censoribus',意为“由于监察官们并不反对”)之后。
  3. 43.16.15conceptis verbis — 意为“以公式化的文词”或“以规定的公式”的夺格短语,具有法律或宗教意义,表明该誓言是正式且具有约束力的仪式性宣誓,而非普通的临时起意。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §43.16.1-43.16.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.16.1-43.16.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。