§43.16.1in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit:
騎士たちの名簿改訂において、彼らの監察はきわめて厳しく過酷なものであった。
§43.16.2multis equos ademerunt.
彼らは多くの者から馬を剥奪した。
in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conductionis esset.
この件で騎士階級の反感を買った際、彼らはさらに布告によって、憎悪の炎を煽った。 その布告で、監察官クィントゥス・フルウィウスとアウルス・ポストゥミウスの時に公の徴税や公共事業請負を落札した者は、自らの競売に立ち入ることも、またその請負の共同経営者や関係者になることもできないと定めたのである。
§43.16.3saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriae inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.
従来の徴税請負人たちは、このことに繰り返し苦情を申し立て、元老院から監察官の権限を制限する措置を勝ち取ることができなかったため、ついに、私的な争いから監察官たちに怒りを抱いていた護民官プブリウス・ルティリウスという、自分たちの主張の庇護者を得た。
§43.16.4clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset.
監察官たちは、彼の被保護者である解放奴隷が、聖なる道沿いに公有財産に対向して建てた壁を、公有地に不法建築されたという理由で、取り壊すよう命じていた。
§43.16.5appellati a privato tribuni.
その民間人から護民官たちに訴えがなされた。
cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt.
ルティリウス以外に介入する者が誰もいなかったため、監察官たちは担保を差し押さえるために役人を送り、集会の場でその民間人に罰金を宣告した。
§43.16.6hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset:
ここから争いが生じ、従来の徴税請負人たちが護民官のところに身を寄せると、突然、その一人の護民官の名の下で、ガイウス・クラウディウスとティベリウス・センプローニウスが契約させた公の徴税や公共事業請負について、その落札を無効とする、という法案が公表された。
§43.16.7ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset.
そしてそれらは最初からやり直して契約されるべきであり、またすべての者に無差別に落札および請負の権利が与えられるべきであるという内容であった。
§43.16.8diem ad rogationem concilio tribunus plebis dixit.
護民官は、その法案を決議するための平民会の期日を指定した。
qui postquam venit, ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit;
その日が来て、監察官たちが法案への反対演説をするために進み出たとき、グラックスが演説している間は静粛であった。
cum Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit.
しかし、クラウディウスに対して妨害の怒号が浴びせられると、彼は布告係に静粛にして聞くように命じさせた。
§43.16.9eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abit.
この行為によって集会が自分から奪われたと不平を言い、また自らが一般市民並みに格下げされたと主張して、護民官は集会の開かれていたカピトリウムから立ち去った。
§43.16.10postero die ingentis tumultus ciere.
翌日、彼は巨大な騒動を引き起こした。
Ti.
まずティベリウス・グラックスの財産を神に奉納して没収しようとした。
Gracchi primum bona consecravit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;
その理由は、護民官に訴え出た者の罰金と担保に関して、介入に従わずに彼を一般市民並みに格下げしたからである。
§43.16.11C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se avocasset;
またガイウス・クラウディウスに対しては、集会を自分から奪い去ったとして告発の日を指定した。
et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiavit diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit.
そして、両監察官に対して反逆罪で裁判にかけることを宣告し、都市法務官ガイウス・スルピキウスに民会開催の日を求めた。
§43.16.12non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octavum et septimum kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies.
監察官たちが、人民ができるだけ早く自分たちについての裁判を行うことを拒まなかったため、10月1日の8日前および7日前に反逆罪裁判の民会期日が指定された。
§43.16.13censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset.
監察官たちは直ちにリベルタスの神殿に上り、そこで公の登録簿を封印し、記録保管所を閉鎖し、公奴を解散させ、人民による自分たちの裁判が決着するまでは、いかなる公務も執り行わないと言明した。
§43.16.14prior Claudius causam dixit;
まずクラウディウスが弁明を行った。
et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis positis vestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent.
そして、騎士の12の百人隊のうち8つが監察官に有罪を下し、第一等級の他の多くの百人隊も同様であったとき、直ちに国家の指導者たちは人民の目の前で金指輪を外し、服を着替えて、嘆願者として平民の間を回り始めた。
§43.16.15maxime tamen sententiam vertisse dicitur Ti.
しかし、最も民心を翻させたとされるのはティベリウス・グラックスであった。
Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum.
平民の間から「グラックスに危険は及ばない」という叫びがあちこちから沸き起こったとき、彼は厳粛な誓言をもって、同僚が有罪となるならば、自分に対する裁判を待つことなく、彼の亡命の同伴者となるだろうと誓ったからである。
§43.16.16adeo tamen ad extremum spei venit reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint.
それでもなお、被告は希望の瀬戸際まで追い詰められ、有罪判決にはあと8つの百人隊が不足するのみであった。
absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum morari.
クラウディウスが罪を免ぜられると、平民の護民官は、自分はグラックスをこれ以上引き留めないと言明した。