§42.63.1fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates hominum.
骑兵战的消息在希腊传开后,暴露了人们的真实意图。
non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere, §42.63.2non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
因为不仅是那些属于马其顿派的人,甚至连大多数受过罗马人巨大恩惠而负有恩情的人,以及一些亲身体验过珀尔修斯的强权与傲慢的人,都欣然接受了这一消息,这没有别的原因,只是出于一种偏执的热狂,正如平民在竞技比赛中也会表现出的那样,去支持较差和较弱的一方。
§42.63.3eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant.
与此同时,在波奥蒂亚,法务官卢克雷蒂乌斯正以最大兵力猛攻哈利亚尔图斯;虽然被包围的人除了在第一次包围时进入城墙的科罗内亚青年之外,既没有外部援助,也不抱有希望,但他们凭借斗志而非力量,仍在坚决抵抗。
§42.63.4nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant, et si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.
因为他们不仅频繁向攻城工事发起突击,而且当破城槌逼近时,他们时而用巨石,时而用沉重的铅锤将其压倒在地上;如果有什么地方无法避开打击,他们就用临时工程代替被毁的城墙,迅速从废墟本身的残骸中收集石块,筑起新防线。
§42.63.5cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit, ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat.
由于依靠攻城工事的进攻较为缓慢,法务官下令将梯子分配给各中队,以便从四面八方合围攻击城墙。 他认为,兵力对于这一任务将更加充足,因为在沼泽环绕城市的那个部分,既不需要也无法进行攻击。
§42.63.6ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri erat, corruerat, duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent.
他自己则在两座塔楼以及它们之间的城墙倒塌的那一部分,调动了两千名精选出来的士兵,以便在他自己试图越过废墟的同时,市民们向他发起反击,从而使失去防守者的城墙能在某一部分被梯子攻占。
§42.63.7haud segniter oppidani vim eius arcere parant.
市民们毫不懈怠地准备抵御他的进攻。
nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros eam se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent.
因为他们把干燥的柴捆扔在铺满废墟的地方,拿着燃烧的火炬站立着,威胁说要点燃这道栅栏,以便通过大火将敌人隔绝开来,从而有空间在内侧筑起一道内墙。
§42.63.8quod inceptum eorum fors inpediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa.
命运阻碍了他们的这一尝试;因为突然降下倾盆大雨,使火不易被点燃,并浇灭了已经燃起的火。
§42.63.9itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur.
因此,不仅通过散落、冒烟的灌木丛的通道敞开了,而且在所有人转向防御单一地点时,城墙也在数个地方同时被梯子攻占。
§42.63.10in primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos casus obvios obtulit, passim caesi; armati in arcem confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona venierunt.
在城市被攻陷的最初混乱中,偶遇的老人和未成年人到处被屠杀;武装人员逃入内城;次日,当希望不复存在时,他们举行了投降,并被当作奴隶卖掉。
§42.63.11fuerunt autem duo milia ferme et quingenti.
他们大约有两千五百人。
ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum; urbs diruta a fundamentis.
城市的装饰品、雕像和画像,以及一切珍贵的战利品都被运上船只;城市被彻底夷为平地。
§42.63.12inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant; adversae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona vendidit.
随后军队被引向底比斯;底比斯未经战斗即被收复,他把城市交给了流亡者和属于罗马派的人;而对敌对派系的人以及国王和马其顿支持者的家属,则当作奴隶卖掉。
his gestis in Boeotia ad mare ac naves redit.
在波奥蒂亚完成这些事情后,他回到了大海和船只处。