Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §42.62.1-42.62.15

珀尔修斯的求和与罗马的断然拒绝

第 1652 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马其顿国王珀尔修斯在获胜后听从朋友的劝告试图与罗马议和,但罗马人坚持不屈的态度并要求其完全臣服,导致珀尔修斯只得重新准备交战。

§42.62.1Romani non abscedentes ab ripa Penei tulerunt in locum tutiorem castra.
罗马人没有离开佩涅奥斯河畔,而是将营地迁往了更安全的地方。
§42.62.2eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti.
努米底亚人米萨格奈斯带着一千名骑兵、同等数量的步兵以及二十二头大象来到了那里。
§42.62.3per eos dies consilium habenti regi de summa rerum,cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius, quam spe vana evectus in casum inrevocabilem se daret.
在那些日子里,国王正就国家大局举行会议。 由于胜利带来的狂热已经消退,他的几位朋友敢于建议他,应当利用顺境去争取体面的和平条件,而不是被虚幻的希望所驱使,将自己置于无法挽回的危险境地。
§42.62.4modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis esse.
对顺境加以节制,不过分信任眼前幸运的晴空,这是一个明智且理应获得幸福的人的本分。
§42.62.5mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renovarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio victore accepisset.
他应该向执政官派遣使节,以其父腓力从战胜者提图斯·昆克蒂乌斯那里接受和平的相同条款来更新条约。
§42.62.6neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum.
既没有比在这场如此值得纪念的战役之后更体面地结束战争的方法,也没有比那更能使在败仗中遭受打击的罗马人在谈判中变得更加温和、从而带来更稳固的永久和平希望的契机。
§42.62.7quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiae futuros testes.
但如果罗马人届时仍凭着其固有的顽固而拒绝公正的条件,那么神明与世人都将见证珀尔修斯的克制以及他们顽固的傲慢。
§42.62.8numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus.
国王的心态从未排斥过这样的建议。
itaque ut plurium adsensu conprobata est sententia, legati ad consulem missi; §42.62.9adhibito frequenti consilio auditi sunt.
因此,当这一主张获得大多数人的赞同而通过后,使节便被派往执政官处;执政官召集了全体会议,听取了他们的陈述。
§42.62.10pacem petiere, vectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum quam primum.
他们请求和平,承诺珀尔修斯将向罗马人支付与腓力当年约定同等数量的贡金,并且会尽快撤出腓力曾让出的城市、土地和地方。
§42.62.11haec legati.
使节们陈述完毕。
summotis his cum consultarent, Romana constantia vicit in consilio.
当他们被退避、众人进行商议时,罗马式的坚忍在会议中占了上风。
ita tum mos erat, in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis.
当时的风气便是如此:在逆境中展现顺境时的面容,在顺境中保持内心的克制。
§42.62.12responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius.
会议决定作此答复:只有在国王允许元老院就其自身及整个马其顿的大局做出自由裁决的权利时,方可给予和平。
§42.62.13haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris Romani moris pertinacia esse, et plerique vetare amplius mentionem pacis facere; §42.62.14ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant.
当使节们回报这些内容时,对于不了解罗马风俗的人来说,这种顽固简直不可思议,大多数人甚至禁止再提及和平;他们认为,罗马人很快就会主动来乞求他们现在所鄙视的馈赠。
Perseus hanc ipsam superbiam — quippe ex fiducia virium esse — timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.
珀尔修斯害怕这种傲慢——因为这无疑源于对自身力量的自信——于是他增加了金钱的数额,试图用钱买通和平,不断地试探执政官的心意。
§42.62.15postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de integro temptaturus.
在看到执政官对最初的答复未作任何改变之后,珀尔修斯对和平感到绝望,回到了他出发的西库里乌姆,准备重新尝试战争的命运。

词汇与语法注释

  1. 42.62.3consilium habenti regi de summa rerum — regi 为与格,作为 ausi sunt quidam amicorum consilium dare(几位朋友敢于建议)的间接宾语(或关系与格)。consilium habenti 为现在分词,修饰 regi,意为“对正在举行会议的国王”。
  2. 42.62.4prudentis hominis et merito felicis esse — esse 与属格(prudentis hominis...)连用,表示“是……的本分/特征”(特征属格)。主语是前面的不定式短语 modum inponere... 和 nec... credere。
  3. 42.62.5mitteret — 间接引语中的虚拟语气(未完成过去时),对应直接引语中的命令语气或劝诱虚拟语气,在此表示间接命令/劝告:“他应当派遣”。
  4. 42.62.13miraculo ... esse — esse 是历史不定式,在主句中充当未完成过去时动词。miraculo 是目的与格(表语与格),字面意思是“作为惊奇”,意为“令人感到惊奇”。ignaris 是关系与格。
  5. 42.62.14quippe ex fiducia virium esse — 间接引语中由 quippe 引导的“对格+不定式”结构(A.C.I.),用以表示原因:“因为这确实源于对力量的自信”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §42.62.1-42.62.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:42.62.1-42.62.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。