§42.52.1sextus et vicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat; §42.52.2per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua tamen militia fuerat.
自腓力请求并获得和平以来,第二十六个年头正在过去;在整个那段时期,处于和平状态的马其顿既繁衍了后代(其中大部分已到了服兵役的成熟年龄),又通过与邻近色雷斯人的轻微战争(这更多是锻炼而非消耗他们)始终保持着不断的军事训练。
§42.52.3et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent, effecerat.
而这场起初由腓力、继而也由珀尔修斯长期策划的对罗马战争,使得一切都得到了装备和准备。
§42.52.4mota parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis viderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem vocavit.
战线稍微移动了一下,虽然不是正式的演习,以免他们看起来只是武装站立着;他随即召集武装士兵们,让他们保持原样,参加大会。
§42.52.5ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat.
他自己站在演坛上,周围站着他的两个儿子,其中年长的一个腓力,在血缘上是他的兄弟,在收养关系上是他的儿子,而被称为亚历山大的年轻一个,则是他的亲生儿子。
§42.52.6cohortatus est milites ad bellum; iniurias populi Romani in patrem seque commemoravit: §42.52.7illum omnibus indignitatibus conpulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul milites ad occupandas Graeciae urbes missos.
他鼓舞士兵们进行战争;他回顾了罗马人民对他父亲和对他自己的伤害:他的父亲在受到各种侮辱后被迫再次反抗,却在准备战争的过程中被命运击倒;与此同时,针对他自己的使节和占领希腊城市的士兵也已被派出。
§42.52.8fallaci dein conloquio per speciem reconciliandae pacis extractam hiemem, ut tempus ad conparandum haberent; consulem nunc venire cum duabus legionibus Romanis, quae singulae sena milia peditum, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque.
接着,在恢复和平的伪装下,通过欺骗性的会谈拖延了冬季,以便他们有时间进行准备;如今执政官正带着两个罗马军团前来,每个军团有六千名步兵和三百名骑兵,并且同盟军的步兵和骑兵也有几乎同等数量。
§42.52.9eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Masinissae, non plus triginta septem milia peditum, duo equitum futura.
即便加上国王们——欧墨尼斯和马西尼萨的辅助部队,总数也不会超过三万七千名步兵和两千名骑兵。
§42.52.10auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis.
在听闻敌人的兵力后,他们自己应该回头看看自己的军队,看看他们在数量上以及在士兵的素质上,比那些为了这场战争而急忙征召的新兵优越多少。 因为他们自己从小就接受军事艺术的熏陶,经过了如此多战争的锤炼和磨砺。
§42.52.11auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium.
罗马人的辅助部队是吕底亚人、弗里吉亚人和努米底亚人,而他们自己则拥有诸民族中最凶猛的色雷斯人和高卢人。
arma illos habere ea, quae sibi quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa facta.
那些人拥有的武器,是每个穷苦士兵为自己准备的,而马其顿人拥有的,则是从皇家装备库中迅速提供的、历经多年在他们父亲的关怀和出资下制造出来的武器。
§42.52.12commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse.
那些人的补给不仅遥远,而且还要面临海上的一切险阻;而他自己,除了矿山的收益外,已经留存了十年的资金和粮食。
§42.52.13omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas; §42.52.14animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante vincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod vincerent, defuerit.
凡是靠着神灵的恩赐以及国王的关怀所应准备的一切,马其顿人都拥有得十分充盈和丰厚;他们必须拥有他们先祖曾拥有的那种勇气,他们的先祖在征服了整个欧洲后,渡海进入亚洲,用武器开辟了名声未曾听闻的世界,并且直到因红海阻隔、没有更多可以征服的东西为止,才停止征服。
§42.52.15at hercule nunc non de ultimis Indiae oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam indixisse.
然而如今,命运宣布的争夺并非为了印度的极远边界,而是为了马其顿自身的占有权。
cum patre suo gerentis bellum Romanos speciosum Graeciae liberandae praetulisse titulum: §42.52.16nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat.
与他父亲进行战争时,罗马人还打着解放希腊的华丽旗号:如今他们则是公然企图将马其顿置于奴役之中,以免有邻近的国王存在于罗马帝国旁,以免在战争中享有盛名的民族拥有武器。
haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata velint.
因为如果他们想停止战争并听从命令,这些东西以及国王和王国就必须被移交给傲慢的主人们。