Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §42.53.1-42.53.9

珀尔修斯出征与佩赖比亚诸镇降服

第 1643 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

珀尔修斯国王在士兵的热烈欢呼声中结束了演说,婉拒了马其顿各邦的物资援助(仅征用车辆),随后率军出发,沿途降服了包括特里波利斯三镇和基雷蒂艾在内的数座城镇。

§42.53.1cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare; §42.53.2iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos.
在整个演说中,人们伴随着相当频繁的赞同而发出呼喊,而此时,更是爆发出了那种同时包含着愤慨与威胁、部分人又要求国王保持勇气的叫喊声,以至于他结束了讲话,仅命令他们准备行军;因为当时已有人在传言,罗马人正从尼姆菲乌姆拔营移动。
contione dimissa ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se contulit.
集会解散后,他便前往听取马其顿各城邦使节的陈述。
§42.53.3venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum.
他们来此是为了根据各自的财力承诺提供资金,并为战争提供粮食。
§42.53.4omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere.
他对所有人表示了感谢,并免除了所有人的提供;他表示,皇家现有的准备工作对这些已足够。
vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.
只征用了车辆,用以运载已准备好的大量弩炮、投射兵器以及其他军用装备。
§42.53.5profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim, quem vocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit.
他率领全军从那里出发,前往埃奥尔达亚,在他们称为贝戈里蒂斯的湖畔安营扎寨,次日便进入埃利梅亚,抵达哈利亚克蒙河。
§42.53.6deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen: §42.53.7Tripolim vocant incolentes.
接着,他通过一条狭窄的山口越过了他们称为坎布尼的群山,下到阿佐鲁斯、皮图乌姆和多利凯:当地居民称这些地方为特里波利斯。
haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, victi tamen praesenti metu in deditionem concesserunt.
这三座城镇因为曾向拉里萨人提供过人质,虽然犹豫了片刻,但最终还是屈服于眼前的恐惧,开城投降。
§42.53.8benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.
在温和地对待了这些人之后,他毫不怀疑佩赖比人也会这样做,于是在第一天抵达时,便接管了那座城市,那里的居民没有任何犹豫。
§42.53.9Cyretias oppugnare coactus primo die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.
他被迫进攻基雷蒂艾,第一天因武装人员在城门前的激烈交锋而被击退;次日他动用全部兵力发起进攻,在入夜前接受了所有人的投降。

词汇与语法注释

  1. 42.53.1cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum vero — 在时间-让步 `cum` 从句(包含无人称被动语态 `succlamatum esset`)与 `tum vero`(“此时更是”)之间的关联,用于引出主句中更强烈的事件(`exorta est`)。
  2. 42.53.1tantum iussis — `iussis` 既可以理解为中性名词 `iussum`(命令)的夺格复数形式(“仅伴随着命令”),也可以理解为 `iubeo` 的完成被动分词夺格复数构成的独立夺格(“仅在命令[他们]之后”)。
  3. 42.53.3ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum — 在表示目的的 `ad` 结构中,动形容词 `pollicendum` 在性、数上与最近的单数名词 `frumentum` 一致,但在语义上同时支配前方的复数名词 `pecunias`(“为了承诺提供资金和粮食”),属于一种语义上的兼代(zeugma)。
  4. 42.53.7haec tria oppida paulisper cunctati ... victi — 阳性复数分词 `cunctati` 与 `victi` 修饰中性复数名词 `oppida`(城镇),这是一种根据语义一致的建构(constructio ad sensum),实际指代的是城镇的“居民”。
  5. 42.53.8nihil cunctatis, qui incolebant — 这是一个独立夺格结构,完成分词 `cunctatis` 与关系从句 `qui incolebant` 中所隐含的主语一致(“在那些居住其中的人没有丝毫犹豫的情况下”),省去了明确的先行词。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §42.53.1-42.53.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:42.53.1-42.53.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。