§42.49.1per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est.
在此期间,执政官普布利乌斯·利基尼乌斯碰巧在卡皮托利乌斯山上许下誓言,身着将领斗篷,从罗马城出发。
§42.49.2semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate agitur; praecipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur.
这一仪式固然总是带着极大的尊严与庄严进行;但当人们送别一位正前去迎击因勇猛或好运而伟大且著名的敌人的执政官时,尤为吸引人们的目光与心灵。
§42.49.3contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt.
因为聚集他们的不仅是对职责的履行,还有对这一壮丽景象的渴望,他们想看看自己的统帅,正是由于他的权力和谋略,他们才将国家的最高利益托付其保护。
§42.49.4subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunae eventus communisque Mars belli sit; §42.49.5adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit.
随后,他们的心中产生了一种想法:战争的变数如何,命运的结局如何不可测,以及战争的战神如何公平(胜负难料);逆境与顺境,由于将领的无知和轻率经常导致了怎样的惨败,相反,谨慎与勇猛又带来了怎样福祉。
§42.49.6quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, visuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat; §42.49.7tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen.
凡人中谁能知晓,他们派往战场的执政官怀着怎样的心智与命运? 他们是不久后将看到他率领得胜的军队,凯旋登上卡皮托利乌斯山,走向他出发时告别的同一批神明,还是他们将把这种喜悦双手奉献给敌人? 此外,对于他们前去讨伐的国王珀尔修斯而言,因战争而闻名的马其顿民族以及他的父亲菲利普(他在许多成功的伟业中也因与罗马的战争而声名大噪)都为他增添了名望;再者,珀尔修斯本人自继承王位以来,由于人们对战争的预期,其名声从未停止过被世人传颂。
§42.49.8cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt.
怀着这些想法,各个阶层的人们送别了出发的执政官。
§42.49.9duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat.
两名具有执政官资历的军事护民官与他同行,分别是盖乌斯·克劳狄乌斯和昆图斯·穆基乌斯,此外还有三位杰出的青年:普布利乌斯·伦图卢斯以及两位曼利乌斯·阿基迪努斯(其中一人是马尔库斯·曼利乌斯之子,另一人是卢基乌斯·曼利乌斯之子)。
§42.49.10cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.
执政官与他们一起出发前往布隆迪西乌姆的军队处,并从那里率领所有部队渡海,在阿波罗尼亚人领地内的尼姆斐乌姆安营扎寨。