§42.47.1Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege.
马尔库斯和阿提利乌斯来到罗马后,在卡皮托利乌姆汇报了他们的使团工作,他们最感自豪的莫过于通过停战协定和对和平的希望欺骗了国王。
§42.47.2adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam traiceretur.
因为他们说国王已经在战争准备上装备精良,而他们自己却毫无准备,以至于在军队运抵希腊之前,所有有利的地点本都可以被他提前占领。
§42.47.3spatio autem indutiarum sumpto aecum bellum futurum: illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum.
但是,由于争取到了停战的时间,战争将在对等的条件下进行:国王并不会准备得更充分,而罗马人则将在各方面装备更完善地开始战争。
Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent.
他们还通过策略瓦解了波奥蒂亚人的评议会,使他们无法再通过任何共识与马其顿人联合。
§42.47.4haec ut summa ratione acta magna pars senatus adprobabat; veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes.
元老院的大多数人赞同这些做法,认为这是极其合理的;然而,那些坚守并记住古老习俗的长老们则表示,他们在这次使团的行动中看不到罗马人的作风。
§42.47.5non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam inprovisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum pugnam et locum finire, in quo dimicaturi essent.
他们说祖先们打仗从不依靠伏击和夜战,也不依靠伪装撤退以及对毫无防备的敌人进行出其不意的突袭,更不以此来夸耀狡诈而非真正的英勇;他们习惯于在开战前先宣战,有时甚至会提前宣布战斗的时间并确定交战的地点。
§42.47.6eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum vitae eius insidiantem; eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum; §42.47.7religionis haec Romanae esse, non versutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud quos fallere hostem quam vi superare gloriosius fuerit.
本着同样的诚信,企图谋害皮洛斯国王生命的御医曾被揭发给国王;本着同样的诚信,背叛孩子们的叛徒被绑着移交给了法利斯基人;这些是罗马信义的体现,而非迦太基人的狡诈或希腊人的投机,对那些人来说,欺骗敌人比用武力战胜敌人更为光荣。
§42.47.8interdum in praesens tempus plus profici dolo quam virtute; sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus viribus iusto ac pio esse bello superatum.
有时,在目前的情况下,诡计比英勇能取得更大的成效;但只有当败者被迫承认自己既非由于策略也非由于偶然、而是在一场正义且合法的战争中通过短兵相接的实力交锋被击败时,他的内心才算被永远征服。
§42.47.9haec seniores, quibus nova ac nimis callida minus placebat sapientia; vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum * quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime visum esset, agere.
这些是长老们的看法,他们不赞成那种新式且过于狡猾的智慧;然而,元老院中更注重实用而非体面的一派占了上风,使得马尔库斯先前的使团报告获得批准,并命令他带领五段舵船再次返回希腊,且命令他处理其他事务,以最符合国家利益为准。
§42.47.10A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessaliam timentes, ne, si indutiarum dies exisset, Perseus praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet.
他们还派遣阿乌路斯·阿提利乌斯前往色萨利的拉里萨进行占领,因为他们担心一旦停战期限届满,珀尔修斯会派遣守备队到那里,将色萨利的首府控制在手中。
§42.47.11duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem agendam iussus.
阿提利乌斯奉命从格奈乌斯·西基尼乌斯处调集两千名步兵来执行此任务。
§42.47.12et P. Lentulo, qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Boeotia esset.
另外,给从阿哈伊亚返回的普布利乌斯·伦图卢斯拨配了三百名意大利裔士兵,以便他在底比斯效力,使波奥蒂亚处于罗马的控制之下。