§42.46.1Perseus, cum ab conloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzantium et Rhodum et legatis ferendas dedit.
珀尔修斯在与罗马人会谈后退回马其顿,就与马尔库斯开始商议的和平条件向罗马派出了使节;他还将[信件]交给使节,让他们带去拜占庭、罗得斯和[...]。
§42.46.2in litteris eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum Romanorum legatis; quae audisset quaeque dixisset, ita disposita, ut superior fuisse in disceptatione videri posset.
信中的内容对所有人都是相同的,即他曾与罗马使节举行会谈;而他所听到的和所说的内容都被如此安排,以便使他看起来在辩论中占了上风。
§42.46.3apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos.
在罗得斯人面前,使节们补充说,他们确信和平将会到来;因为正是在马尔库斯和阿提利乌斯的建议下,使节才被派往罗马。
si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, omni ope adnitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem; §42.46.4si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas ad unum populum perveniat.
如果罗马人违背条约继续发动战争,那么罗得斯人必须用尽一切影响力和一切力量来重建和平;如果通过哀求毫无成效,就必须采取行动,免得万事万物的权力和支配权落入一个民族之手。
cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias civitates dignitate atque opibus excellant; quae serva atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus.
这不仅关乎其他人,更尤其关乎罗得斯人,因为他们在尊严和财富上比其他城邦更为卓越;而如果除了罗马人之外没有其他可依靠的对象,他们将变得奴化并受制于人。
§42.46.5magis et litterae et verba legatorum benigne sunt audita, quam. momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas coeperat.
使节的来信和言辞都只是受到了友好的倾听,而未能起到改变他们心意的作用;较好一派的权威已经开始占据上风。
§42.46.6responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis.
依据决议作出的回复是,罗得斯人期盼和平;如果发生战争,国王不应期盼或向罗得斯人要求任何会割裂他们与罗马人之间、在和平与战争中通过许多重大功绩而建立的古老友谊的事情。
§42.46.7ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque civitates, Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum invitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur.
他们从罗得斯返回时,也拜访了波奥蒂亚的城邦,即底比斯、科罗尼亚和哈利亚尔图斯,这些城邦被认为是在违背意愿的情况下,被强迫放弃与国王的盟约而加入罗马一边的。
§42.46.8Thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis.
底比斯人丝毫未被动摇,尽管他们因为领袖被判罪和流亡者被恢复而对罗马人怀有怨恨。
§42.46.9Coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint.
科罗尼亚人和哈利亚尔图斯人出于对国王们天生的好感,向马其顿派出了使节,请求派遣守备队,以便他们能够保护自己免受底比斯人无法无天的傲慢侵害。
§42.46.10cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se vindicarent, ne Romanis praeberent causam in se saeviendi.
国王对这一使团的回复是,由于与罗马人达成了停战协定,他无法派遣守备队;然而,他建议他们尽其所能抵御底比斯人的不法侵害以自卫,免得给罗马人提供向他们发泄暴行的借口。