§42.37.1paucis post diebus Q. Marcius et A. Atilius et P. et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, legati in Graeciam missi, Corcyram peditum mille secum advexerunt; ibi inter se et regiones, quas obirent, et milites diviserunt.
几天后,被派往希腊的使节昆图斯·马尔基乌斯、奥卢斯·阿蒂利乌斯、普布利乌斯和塞尔维乌斯·科尔内利乌斯·伦图卢斯以及卢基乌斯·德基米乌斯,随身带领一千名步兵抵达科尔库拉;在那里,他们在彼此之间分配了将要访问的地区和士兵。
§42.37.2L. Decimius missus est ad Gentium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum amicitiae cum populo Romano habere cerneret, retentare aut etiam ad belli societatem perlicere iussus.
卢基乌斯·德基米乌斯被派往电击般的伊利里亚人的国王根蒂乌斯那里,他受命:如果察觉到该国王对与罗马人民的友谊仍有某种顾念,就予以留住,甚至争取其加入战争同盟。
§42.37.3Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem versi ante hiemem circumirent.
伦图卢斯兄弟被派往凯法莱尼亚,以便渡海前往伯罗奔尼撒,并在冬季来临前向西转,巡视海岸线。
§42.37.4Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia circumeundae adsignantur; inde Boeotiam atque Euboeam adspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere; §42.37.5ibi congressuros se cum Lentulis constituunt.
马尔基乌斯和阿蒂利乌斯被指派去巡视伊庇鲁斯、埃托利亚和塞萨利亚;此后,他们受命视察波奥蒂亚和尤波亚,然后渡海前往伯罗奔尼撒;他们决定在那里与伦图卢斯兄弟会合。
priusquam digrederentur a Corcyra, litterae a Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat, quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset.
在他们离开科尔库拉之前,收到了珀尔修斯送来的信件,信中询问罗马人将军队渡送至希腊或占领城市的理由是什么。
§42.37.6cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attulerat, dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere.
使节们决定不对其写信回复,而是口头转告送信的信使:罗马人这样做是为了保护这些城市本身。
§42.37.7Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine omnes civitates adhortarentur, ut, quo animo, qua fide adiuvissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello, eodem adversus Persea iuvarent, fremitum in contionibus movebant, §42.37.8Achaeis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Macedonici belli praestitissent Romanis, quo Messenii atque Elii, qui et Philippi bello hostes fuissent Romanis et pro Antiocho postea arma adversus populum Romanum tulissent ac, nuper in Achaicum contributi concilium, §42.37.9velut praemium belli se victoribus Achaeis tradi quererentur.
伦图卢斯兄弟在巡视伯罗奔尼撒的各个城镇时,不加区别地敦促所有城邦,要像最初在与腓力、其后在与安条克的战争中以何种热忱和忠诚协助罗马人那样,同样地去协助对抗珀尔修斯,这在公民大会中引起了骚动和不满,因为亚该亚人感到愤慨:他们自马其顿战争之初就为罗马人奉献了一切,却与美塞尼亚人和埃利斯人处于同等地位;而后者在与腓力的战争中曾是罗马人的敌人,后来又在安条克一边拿起武器对抗罗马人民,并且最近才被并入亚该亚同盟,他们还抱怨自己就像战争的奖品一样被交给了获胜的亚该亚人。