§42.34.1postquam consul, quae voluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appellaverat, a consule et ab tribunis petit, ut sibi paucis ad populum agere liceret.
在执政官说完了他想说的话之后,曾向平民护民官申诉的人群中的一员——斯普里乌斯·利古斯蒂努斯,请求执政官和护民官们允许他向人民进行简短的发言。
§42.34.2permissu omnium ita locutus fertur: “Sp. Ligustinus Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites.
经所有人允许,据说他这样说道:“市民们,我,斯普里乌斯·利古斯蒂努斯,出身于萨宾地方,属于克鲁斯图米纳投票区。
pater mihi iugerum agri reliquit et parvom tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito.
我父亲给我留下了一优格的土地和一间小破屋,我就是在那里出生并被养育的,直到今天我还住在那里。
§42.34.3cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil adtulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo satis esset.
我一到适婚年龄,父亲就把他兄弟的女儿许配给我为妻。 除了自由身和贞洁之外,她没有带来任何嫁妆,但与这两者一同带来的,还有即使在富裕之家也算得上充足的生育能力。
§42.34.4sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae.
我们有六个儿子,两个女儿,两个女儿都已经出嫁。
filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt.
儿子中有四个已经穿上了成年男子托加,两个还在穿边饰托加。
§42.34.5miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus.
我是在普布利乌斯·苏尔皮基乌斯和盖乌斯·奥雷利乌斯担任执政官时当兵的。
in eo exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui adversus Philippum regem; tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem hastatum adsignavit.
在那支被运往马其顿的军队中,我作为普通士兵,对抗国王菲利普服役了两年;第三年,提图斯·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯因我的勇敢,将矛兵第十连队的百人队长职位分配给了我。
§42.34.6devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus.
当菲利普和马其顿人被彻底击败、我们被带回意大利并复员后,我随即作为志愿兵,随执政官马尔库斯·波尔基乌斯前往西班牙。
§42.34.7neminem omnium imperatorum, qui vivant, acriorem virtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt.
凡是在长期的军事服役中了解过他和其他将领的人都清楚,在所有活着的统帅中,没有人比他更敏锐地观察和评判勇气。
hic me imperator dignum iudicavit, cui primum hastatum prioris centuriae adsignaret.
这位统帅认为我配得上被分派第一连队的前锋矛兵之职。
§42.34.8tertio iterum voluntarius miles factus sum in eum exercitum, qui adversus Aetolos et Antiochum regem est missus.
第三次,我再次作为志愿兵加入那支被派去对抗埃托利亚人和国王安条克的军队。
a M’. Acilio mihi primus princeps prioris centuriae est adsignatus.
经马尼乌斯·阿基利乌斯任命,我被分派为第一连队的前锋主力兵之职。
§42.34.9expulso rege Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in Italiam; et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipendia feci.
在国王安条克被驱逐、埃托利亚人被征服后,我们被带回了意大利;此后,我又两次服了军团通常每年需要服的兵役。
bis deinde in Hispania militavi, semel Q. Fulvio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore.
随后,我又在西班牙服役了两次,一次是在昆克图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯担任裁判官时,另一次是在提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·格拉古担任裁判官时。
§42.34.10a Flacco inter ceteros, quos virtutis causa secum ex provincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in provinciam ii.
在弗拉库斯因勇敢而带回凯旋式的人群中,我也在其中被他从行省带回;应提贝里乌斯·格拉古之请,我前往了他的行省。
§42.34.11quater intra paucos annos primum pilum duxi; quater et tricies virtutis causa donatus ab imperatoribus sum; sex civicas coronas accepi.
在短短几年内,我四次担任首席百人队长;三十四次因勇敢获得将领们的奖赏;接受过六次市民冠。
viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta.
我在军队中服满了二十二年的年役,且已年过五十。
§42.34.12quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis dare, P. Licini, possem, aecum erat me dimitti.
但是,即便我的所有兵役尚未服满,年龄也还不能给予我免役权,然而,普布利乌斯·里基尼乌斯,既然我能为您提供四个士兵代替我自己,那么释放我退役也是合情合理的。
§42.34.13sed haec pro causa mea dicta accipiatis velim; ipse me, quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus.
但我希望你们将这些话视为我为自己辩解的陈述;至于我自己,只要任何征兵的人认为我是个合格的士兵,我绝不会找借口推脱。
§42.34.14quo ordine me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potestatis; ne quis me virtute in exercitu praestet, dabo operam; et semper ita fecisse me et imperatores mei et, qui una stipendia fecerunt, testes sunt.
军事护民官认为我配得上什么军衔,这是他们拥有的权力;而我会努力做到在军队中不让任何人在勇气上超越我;对此,我曾一直这样做,我的将领们以及曾与我共同服役的人们都可以作证。
§42.34.15vos quoque aecum est, commilitones, etsi appellatione vostrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis.
战友们,既然你们在年轻时从未在任何地方做出违反长官和元老院权威的事,那么,即使你们通过申诉行使自己的权利,现在也同样应当顺从执政官和元老院的管辖,并视所有能让你们卫国效力的职位为光荣,这也是合情合理的。
”
”