§42.33.1ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, advocatus centurionum, et centuriones et consul venerunt.
此事在护民官的席位旁进行讨论;曾任执政官、作为百人队长辩护人的马尔库斯·波皮利乌斯,与百人队长们以及执政官一同来到了那里。
§42.33.2consule inde postulante, ut in contione ea res ageretur, populus in contionem advocatus.
随后,由于执政官要求在民会中讨论此事,人民被召集到民会。
pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita verba fecit: §42.33.3militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus operam rei publicae dent.
两年前曾任执政官的马尔库斯·波皮利乌斯代表百人队长们发言如下:这些军人已服满正规兵役,身体因年龄和不断的劳苦而疲惫不堪;然而他们并不拒绝为国家效力。
id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, cum militassent, habuissent, adtribuerentur.
他们唯独请求,不要给他们分配比以前服役时所担任的更低的军衔。
§42.33.4P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, vacationem militiae esse.
执政官普布利乌斯·里基尼乌斯下令宣读元老院决议:首先是元老院下令对珀尔修斯宣战的决议;其次是决定征召尽可能多的退役百人队长参加该战争,且凡未满五十岁者一律不得免除兵役的决议。
§42.33.5deprecatus est deinde, ne in novo bello, tam propinquo Italiae, adversus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum adsignare.
接着,他恳求他们,在这场离意大利如此之近、对抗一位极强大国王的新战争中,既不要阻碍正在进行征兵的军事护民官,也不要阻止执政官分配符合国家利益的军衔给每个人。
§42.33.6si quid in ea re dubium esset, ad senatum reicerent.
如果在此事上有什么疑问,他们应当提交给元老院。