§42.30.1haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioris erat, ad regem Macedonasque inclinata;
虽然国王们对这场战争持这样的态度,但在自由的国家和民族中,几乎所有地方的民众都像往常一样,倾向于较差的一方,偏向国王和马其顿人。
§42.30.2principum diversa cerneres studia.
在领导者中可以见到不同的倾向。
pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico favore corrumperent, §42.30.3pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita, si praecipuam operam navassent, potentes sese in civitatibus suis futuros rati.
其中一部分人如此倾心于罗马人,以至于他们因无节制的偏袒而损害了自己的威信;他们中少数人是被罗马帝国的正义所吸引,多数人则是如此,因为他们认为如果自己能做出特别的贡献,就能在自己的城邦中变得强大。
§42.30.4pars altera regiae adulationis erat; quosdam aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat; quosdam ventosum ingenium, quia ad Persea magis aura popularis ierat.
另一部分人则对国王谄媚;债务和在现状保持不变的情况下对自身境遇的绝望,驱使着一些人急于变革一切;另一些人则是由于浮躁的性格,因为大众支持的风气更多地吹向了斐尔修斯。
§42.30.5tertia pars, optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; §42.30.6si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed inlibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere; ita inter utrasque optimam condicionem civitatium fore. protegente altera semper inopem ab alterius iniuria.
第三部分人,也是最优秀、最明智的人,如果必须在更好的主子之间做出选择,他们宁愿在罗马人之下,而不愿在国王之下;如果命运在此时允许自由选择,他们不希望任何一方因另一方被压制而变得更加强大,而是希望在两家力量都未受损的情况下,维持平等的和平;因为这样,在两者之间,各城邦的处境将是最好的,其中一方将始终保护弱者免受另一方的侵害。
§42.30.7haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.
持此想法的人在安全的地方静静地观看着两派支持者的争斗。
§42.30.8consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
执政官们在就职当天,根据元老院的决议,在一年中大部分时间通常举行神宴的所有神庙周围,用较大的牺牲兽进行了祭祀,并从此预兆他们的祈祷已被不朽的神明所接受,随后向元老院呈报,祭祀已按仪式举行,关于战争的祈祷也已完成。
§42.30.9haruspices ita responderunt: si quid rei novae inciperetur, id maturandum esse; victoriam, triumphum, propagationem imperiiportendi.
肠卜僧如此回答:如果要开始任何新的行动,应当抓紧进行;胜利、凯旋和帝国的扩张都已昭示。
§42.30.10patres, quod bonum faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre ad populum consules iusserunt, ut, quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur.
元老院议员们祈愿这对罗马人民是吉祥、顺利和幸运的,并命令执政官在最先可行的日子里,向百人队会议上的全体人民提出动议:鉴于马其顿国王、腓力之子斐尔修斯,违反了与其父腓力所缔结、并在其死后与他本人更新的盟约,向罗马人民的盟友动武、蹂躏田野、占领城市,并且鉴于他谋划了针对罗马人民的战争准备,为此筹集了武器、士兵和舰队,除非他对这些事情做出交代,否则将对他宣战。
§42.30.11haec rogatio ad populum lata est.
这一动议被提交给了人民。