§42.31.1senatus consultum inde factum est, ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve; cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur.
随后通过了一项元老院决议,规定执政官们应当通过协商或抽签来分配意大利和马其顿行省;马其顿行省的获得者,除非斐尔修斯国王及其追随者向罗马人民做出赔偿,否则应当对其发动战争进行追讨。
§42.31.2legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus.
决定征召四个新军团,每位执政官分得两个。
id praecipui provinciae Macedoniae datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones.
给予马其顿行省的特权是:按照古老惯例,另一位执政官的每个军团分配五千二百名步兵,而马其顿军团则被命令各征召六千名步兵,骑兵则是每个军团同样分配三百名。
§42.31.3et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret.
同盟军中为另一位执政官增加的人数也有所增加:他被要求向马其顿运送一万六千名步兵和八百名骑兵,此外,除了格奈乌斯·西基尼乌斯先前率领的人数之外,还要加上六百名骑兵。
§42.31.4Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites.
对于意大利,一万二千名同盟国步兵和六百名骑兵被认为已经足够。
illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet, consul usque ad quinquaginta annos.
给予马其顿抽签者的另一项特权是,执政官可以征召五十岁以下他所希望的退役百人队长和老兵。
§42.31.5in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset.
关于军团司令官,由于马其顿战争,那一年做出了革新,执政官根据元老院的决议向人民提出提案:那一年军团司令官不再由投票选举产生,而是由执政官和法务官来决定和选择任命他们。
§42.31.6inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset, §42.31.7ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
法务官之间的职权分配如下:获得抽签结果的法务官去往元老院决定的地方,决定前往布伦迪西乌斯加入舰队,并在那里审查海军同盟兵,解散其中不合适的人,从获释奴隶中选拔补充兵员,并努力确保三分之二是罗马市民,三分之一是同盟兵。
§42.31.8commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.
为了从西西里和撒丁向舰队和军团运送给养,决定命令抽得这两个行省的法务官向西西里人和撒丁人征收第二重十分之一税,这些粮食将被运往马其顿的军队。
§42.31.9Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obvenit.
盖乌斯·卡尼尼乌斯·雷比卢斯抽得西西里,卢基乌斯·富里乌斯·菲卢斯抽得撒丁,卢基乌斯·卡努莱乌斯抽得西班牙,盖乌斯·苏尔皮基乌斯·加尔巴获得城市司法管辖权,卢基乌斯·维利乌斯·安纳利斯获得外侨司法管辖权;盖乌斯·卢克雷蒂乌斯·加卢斯则抽得前往元老院决定之地的任务。