§42.29.1P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges civitatesque, quae in Europa quaeque in Asia erant, converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli.
在普布利乌斯·利基尼乌斯和盖乌斯·卡西乌斯担任执政官期间,不仅罗马城和意大利土地,欧洲和亚洲的所有国王和国家都将注意力转向了对马其顿与罗马战争的关注。
§42.29.2Eumenen cum vetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere regis prope ut victuma mactatus Delphis esset.
驱使欧墨尼斯的不仅是旧有的仇恨,还有新近的愤怒,因为由于国王的罪行,他险些在德尔斐像牺牲兽一样被宰杀。
§42.29.3Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis et eventum expectare; nam neque Romanos posse aequom censere, adversus fratrem uxoris se arma ferre, et apud Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore.
比提尼亚国王普鲁西亚斯决定不诉诸武力,静观其变;因为他认为,罗马人既不会觉得他对自己妻子的兄弟动武是公正的,而且如果斐尔修斯获胜,通过他的姐妹也容易获得宽恕。
§42.29.4Ariarathes, Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia.
卡帕多西亚国王阿里亚拉特斯,除了以自己的名义向罗马人承诺了援军之外,自通过姻亲关系与欧墨尼斯结盟以来,在战争与和平的所有计划中都与他联合。
§42.29.5Antiochus inminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens; et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; §42.29.6quod ad bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat.
安条克确实在觊觎埃及王国,他蔑视国王的年幼和监护人的无能;他认为,通过对柯里叙利亚提出争议,他将获得战争的借口,并且在罗马人忙于马其顿战争、无暇顾及的情况下,他可以毫无阻碍地进行这场战争;然而,对于那场战争,他曾通过自己的使节向元老院,并亲自向罗马人的使节,竭力承诺了一切。
§42.29.7Ptolemaeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat; tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum.
托勒密由于年龄的关系,当时仍受他人支配;他的监护人们一方面准备对安条克的战争以收复柯里叙利亚,另一方面也向罗马人承诺了为马其顿战争提供一切支持。
§42.29.8Masinissa et frumento iuvabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat.
马西尼萨既在粮食上援助罗马人,又准备派遣带有战象的援军以及他的儿子米萨格内斯参战。
consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: §42.29.9si penes Romanos victoria esset, sua quoque in eodem statu mansura esse, neque ultra quidquam movendum; non enim passuros Romanos vim Carthaginiensibus adferri; §42.29.10si fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore.
然而,对于任何可能的结果,他的计划都作了如下安排:如果胜利属于罗马人,他自己的地位也将保持在同样的状况,不应再有任何改变;因为罗马人绝不会允许对迦太基人使用武力;如果当时保护迦太基人的罗马人的力量被摧毁,整个非洲都将属于他。
§42.29.11Gentius, rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foveret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur.
伊利里亚国王根提乌斯,与其说已经充分决定了要支持哪一方,倒不如说他更引起了罗马人的怀疑,而且他似乎更凭冲动而非谋划来决定加入这一方或那一方。
§42.29.12Cotys Thrax, Odrysarum rex, clam Macedonum partis erat.
色雷斯人、奥德里萨伊国王科提斯则暗中站在马其顿人的一边。