§42.3.1eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta.
同年,朱诺·拉齐尼亚神庙的屋顶被剥落。
Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset.
监察官昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯正以极大的热情建造“骑士福尔图娜”神庙——这是他在西班牙担任裁判官期间在凯尔特伊比利亚战争中许愿建造的,以此确保罗马没有比这更大或更宏伟的神庙。
§42.3.2magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum, quod aedificaretur.
他认为如果用大理石瓦片,会给那座神庙增添巨大的装饰,于是他动身前往布鲁提乌姆地区,剥去了朱诺·拉齐尼亚神庙一半的屋顶,认为这足以用来覆盖他正在建造的建筑。
§42.3.3naves paratae fuerunt, quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere.
虽然船只已经准备好用来装载并运走它们,但同盟市民因畏惧监察官的权威,而未能阻止这一亵渎神明的行为。
§42.3.4postquam censor rediit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur.
监察官返回后,从船上卸下的瓦片被运往他的神庙。
§42.3.5quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit.
尽管瓦片的来源被隐瞒,但最终还是无法保密。
fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent.
因此,元老院中产生了一片哗然;各方都要求执政官将此事提交元老院讨论。
ut vero accersitus in curiam censor venit, multo infestius singuli universique praesentem lacerare: §42.3.6templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset.
当被召集的监察官来到元老院时,议员们纷纷以更猛烈的敌意当面痛斥他:他竟然认为,仅仅玷污该地区最神圣的神庙——那是连皮洛士和汉尼拔都未曾侵犯过的——还不够,除非他卑劣地剥去其屋顶并几乎将其摧毁。
§42.3.7detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum.
神庙的屋脊被拆除,袒露的屋顶暴露在雨水中任其腐烂。
ad id censorem moribus regendis creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et loca tuenda more maiorum traditum esset, §42.3.8eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari! et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, §42.3.9et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique! cum,
难道这就是选出监察官来整饬风纪的目的吗? 按照祖先的传统,原本应该由他来督促公共圣所的建筑维护并保护神圣场所,而他却在同盟市民的城市中游荡,拆毁神庙并剥去圣殿的屋顶! 而且,如果这种事发生在同盟市民的私人建筑上,都会被视为不可容忍的恶行,他却在拆毁不死神明的神庙时干出了这种事,并使罗马人民背负上宗教罪责,用神庙的废墟来建造神庙,仿佛各地的不死神明并不是相同的,而是某些神明必须用其他神明的战利品来祭祀和装饰一样!
§42.3.10priusquam referretur, appareret, quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt, ut eae tegulae reportandae in templum locarentur piaculariaque Iunoni fierent.
在提案提交之前,元老院议员们的态度已经显而易见。 提案提交后,所有人一致达成决议:应当招标发包将这些瓦片运回神庙,并向朱诺举行赎罪仪式。
§42.3.11quae ad religionem pertinebant, cum cura facta;
凡涉及宗教的事宜均被悉心执行。
tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.
然而,承包商们报告称,瓦片被留在了神庙的庭院里,因为没有哪位工匠能够找出将它们重新安装妥当的方法。