§42.27.1belli apparatum non differendum censuerunt.
他们认为战争的准备工作不容延误。
C. Licinio praetori negotium datur, ut ex veteribus quinqueremibus in navalibus Romae subductis, quae possent usui esse, reficeret pararetque naves quinquaginta.
向法务官盖乌斯·利基尼乌斯授以任务,要求他从罗马造船所拉上岸的旧五段铎船中,修复并准备好五十艘可供使用的船只。
§42.27.2si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet, ut eas, quae in Sicilia naves essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent.
如果为了补足这一数量还缺少任何船只,他应写信给在西西里的同僚盖乌斯·门米乌斯,让他修复并整备西西里的船只,以便能尽早派往布伦迪西乌姆。
§42.27.3socios navales libertini ordinis in viginti et quinque naves ex civibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; in quinque et viginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem praetor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret.
法务官盖乌斯·利基尼乌斯被命令从罗马公民中召集释放奴隶阶级的水兵,以配属二十五艘船只;对于另外二十五艘,格奈乌斯·西西尼乌斯应向盟友征召同等数量的水兵;同一法务官还应向拉丁名字的盟友征调八千名步兵和四百名骑兵。
§42.27.4hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur.
为了在布伦迪西乌姆接收这支军队并将其送往马其顿,前一年担任法务官的奥卢斯·阿蒂利乌斯·塞拉努斯被选派此任。
§42.27.5Cn. Sicinius praetor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et legionem secundam, quae maxume veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet.
为了让法务官格奈乌斯·西西尼乌斯拥有一支准备好渡海的军队,法务官盖乌斯·利基尼乌斯根据元老院的授权写信给执政官盖乌斯·波皮利乌斯,要求他命令在利古里亚人那里最富有经验的第二军团,以及来自拉丁名字盟友的四千名步兵和二百名骑兵,于二月十三日在布伦迪西乌姆集结。
§42.27.6hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius provinciam Macedoniam obtinere, donec successor veniret, iussus, prorogato in annum imperio.
凭借这支舰队和这支军队,格奈乌斯·西西尼乌斯被命令管辖马其顿行省,直到继任者到来,其指挥权被延长了一年。
ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt.
元老院决议的所有这些事情都得到了迅速的执行。
§42.27.7duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus; §42.27.8duodecim ex Sicilia missae.
三十八艘五段铎船从造船所下水;卢修斯·波尔基乌斯·利基努斯被任命负责将它们引航至布伦迪西乌姆;十二艘船从西西里派出。
ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius T. Iuventius M. Caecilius.
为了给舰队和军队采购粮食,三位使节被派往阿普里亚和卡拉布里亚,他们是塞克斯图斯·迪吉蒂乌斯、提图斯·尤文蒂乌斯和马尔克斯·塞西里乌斯。
ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.
在一切准备就绪后,法务官格奈乌斯·西西尼乌斯身着将领斗篷离开罗马,抵达了布伦迪西乌姆。