§42.27.1belli apparatum non differendum censuerunt.
元老院は戦争の準備を延期すべきではないと判断した。
C. Licinio praetori negotium datur, ut ex veteribus quinqueremibus in navalibus Romae subductis, quae possent usui esse, reficeret pararetque naves quinquaginta.
法務官ガイウス・リキニウスに、ローマの造船所に引き揚げられている古い五段橈船のうち、使用に耐えるものを修復し、50隻の船を準備する任務が与えられた。
§42.27.2si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet, ut eas, quae in Sicilia naves essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent.
もしその数を満たすのに不足があれば、シキリアにいる同僚ガイウス・メンミウスに手紙を書き、シキリアにある船を修復して整え、できるだけ早くブルンディシウムに送ることができるようにせよ、とされた。
§42.27.3socios navales libertini ordinis in viginti et quinque naves ex civibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus;
法務官ガイウス・リキニウスは、25隻の船のために、ローマ市民の中から解放奴隷階級の水兵を召集するよう命じられた。
in quinque et viginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret;
残りの25隻のために、グナエウス・シキニウスが同盟諸都市に同数の水兵を要求することとされた。
idem praetor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret.
また、同じ法務官がラテン名の同盟者から歩兵8000人、騎兵400人を徴収することとされた。
§42.27.4hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur.
この軍勢をブルンディシウムで受け取り、マケドニアへ送る者として、前年に法務官であったアウルス・アティリウス・セッラヌスが選ばれた。
§42.27.5Cn. Sicinius praetor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et legionem secundam, quae maxume veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet.
法務官グナエウス・シキニウスが渡航準備の整った軍隊を保持できるように、法務官ガイウス・リキニウスは元老院の決議に基づいて執政官ガイウス・ポピリウスに手紙を書き、リグリア人の地にいる中で最も経験豊富な第二軍団と、ラテン名の同盟者から歩兵4000人、騎兵200人を、2月13日にブルンディシウムに参集させるよう命じることを求めた。
§42.27.6hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius provinciam Macedoniam obtinere, donec successor veniret, iussus, prorogato in annum imperio.
この艦隊とこの軍勢をもって、グナエウス・シキニウスは、後任が到着するまでマケドニア属州を管轄するよう命じられ、その指揮権は1年間延長された。
ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt.
元老院が決定したこれらすべてのことは、迅速に実行された。
§42.27.7duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae;
38隻の五段橈船が造船所から進水した。
qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus;
これらをブルンディシウムへ回航する者として、ルキウス・ポルキウス・リキヌスが任命された。
§42.27.8duodecim ex Sicilia missae.
12隻がシキリアから送られた。
ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius T. Iuventius M. Caecilius.
艦隊と軍勢のための穀物を買い集めるために、アプリアとカラブリアへ、セクストゥス・ディギティウス、ティトゥス・ユウェンティウス、マルクス・カエキリウスの3人の使節が派遣された。
ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.
すべての準備が整うと、法務官グナエウス・シキニウスは将軍の外套を身にまとってローマから出発し、ブルンディシウムに到着した。