§42.22.1tum demum consules in provinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt.
最终,执政官们出发前往属州,并从马尔库斯·波皮利乌斯手中接管了军队。
§42.22.2neque tamen M. Popilius reverti Romam audebat, ne causam diceret adverso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de quaestione in se proposita senatum consuluisset.
然而,马尔库斯·波皮利乌斯不敢返回罗马,以免在元老院敌对、平民更加愤怒的情况下,在曾就针对他的调查咨询过元老院的裁判官面前进行申辩。
§42.22.3huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret.
针对他的这种规避行为,平民护民官通过宣布另一项法案来予以应对:如果他在十一月中间日之前未进入罗马城,盖乌斯·利基尼乌斯将在其缺席的情况下对此事进行裁决和判定。
§42.22.4hoc tractus vinculo cum redisset, ingenti cum invidia in senatum venit.
被这一束缚所牵制,当他返回时,他在极大的敌意中来到了元老院。
§42.22.5ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fulvium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius praetores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popilius daret.
在那里,在他遭到众人的激烈斥责之后,元老院通过了一项决议:凡是在执政官昆图斯·富尔维乌斯与卢基乌斯·万利乌斯任期之后不曾为敌的利古里亚人,应由裁判官盖乌斯·利基尼乌斯和格奈乌斯·西基尼乌斯负责恢复其自由,并由执政官盖乌斯·波皮利乌斯将波河彼岸的土地分配给他们。
§42.22.6multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus.
根据这项元老院决议,数千人被恢复了自由,并在被带过波河后分配到了土地。
§42.22.7M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui privatus futurus esset.
马尔库斯·波皮利乌斯根据马尔基乌斯法案,在盖乌斯·利基尼乌斯面前进行了两次申辩;第三次,裁判官因屈服于缺席执政官的影响力以及波皮利乌斯家族的恳求,命令被告在三月中间日出庭,而这一天正是新政务官就职的日子,如此一来,即将成为普通公民的他就无需进行判决了。
§42.22.8ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.
就这样,关于利古里亚人的法案通过狡猾的诡计被规避了。