Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §42.21.1-42.21.8

弹劾波皮利乌斯案的通过与奇克雷乌斯凯旋式

第 1611 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

由于执政官在处理波皮利乌斯非法战争的问题上拖延出发,护民官提出并通过了调查法案。同时,前一年的裁判官奇克雷乌斯在未获官方批准的情况下在阿尔巴山举行了凯旋式。

§42.21.1consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.
执政官们直到那时还没有出发前往属州,因为他们既不顺从元老院提出关于马尔库斯·波皮利乌斯的议案,且元老院议员们已决定在此之前不决议任何其他事项。
§42.21.2aucta etiam invidia est Popili litteris, quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt.
波皮利乌斯的来信进一步加剧了人们对他的憎恨,他在信中写道,作为前执政官,他再次与利古里亚的斯塔特拉特人交战,并杀死了他们之中的六千人;由于这场不义之战,利古里亚的其他部落也纷纷拿起武器。
§42.21.3tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti.
当时,不仅那名因违背法理与神意向已经降服的人开战、并煽动已平息之人再度反叛而缺席的波皮利乌斯受到指责,连执政官们也因为不前往属州而在元老院受到严厉斥责。
§42.21.4hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi in provinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt.
平民护民官马尔库斯·马尔基乌斯·塞尔莫和昆图斯·马尔基乌斯·斯基拉被元老院议员们的这一一致态度所激怒,他们对执政官宣布,若不前往属州就将对他们处以罚款,并在元老院宣读了他们打算就降服的利古里亚人公布的法案。
§42.21.5sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animadverteretque.
法案规定,凡在即将到来的八月朔日之前未被恢复自由的降服的斯塔特拉特人,且因谁的恶意导致其陷入奴役,元老院应在宣誓后决定由谁来调查并惩处此事。
ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.
随后,他们根据元老院的授权公布了该法案。
§42.21.6priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, praetori prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est.
在执政官们出发之前,前一年的裁判官盖乌斯·奇克雷乌斯在贝罗纳神庙获得了元老院的接见。
§42.21.7is expositis, quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphavit.
他陈述了自己在科西嘉所取得的战绩,并在徒劳地请求凯旋式后,在阿尔巴山上举行了凯旋式,这在当时已经成为一种无需官方批准而履行的惯例。
§42.21.8rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque.
平民以极大的赞同表决并通过了关于利古里亚人的马尔基乌斯法案。
ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet.
根据这一平民会决议,裁判官盖乌斯·利基尼乌斯征询了元老院的意见,即他们希望由谁根据该法案进行调查。
patres ipsum eum quaerere iusserunt.
元老院议员们命令由他本人进行调查。

词汇与语法注释

  1. §42.21.1statutum patribus erat — patribus(元老院议员们)是与完成时态被动语态(statutum erat)连用的“施事者与格”(dative of agent),用以强调做出决定的人。
  2. §42.21.5sanciebatur, ut ... ut iuratus senatus decerneret — 尽管名词性从句由 sanciebatur 后的第一个 ut 引导,但由于中间夹杂了长长的关系从句和间接疑问从句,连词 ut 在 iuratus senatus decerneret 前再次出现,形成了冗余重复(pleonastic ut)。该从句的主动词为 decerneret。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §42.21.1-42.21.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:42.21.1-42.21.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。