§42.18.1haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
这些事实被加到了欧墨尼斯所控告的事情上,以便人们能更迅速地判定珀尔修斯为敌人;因为他们确实看到,他不仅以国王般的气魄准备着一场正规战争,而且还通过强盗和下毒等一切隐秘的罪行来进行作恶。
§42.18.2belli administratio ad novos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn. Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat,
战争的实施被推迟给新的执政官们;然而眼前,人们决定让大法官克奈乌斯·西基尼乌斯(他的司法管辖权在公民与外邦人之间),征召士兵。
§42.18.3scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.
这些士兵在被带到布伦杜西乌斯后,应尽早运送到伊庇鲁斯的阿波罗尼亚,以占领沿海城市,以便未来分得马其顿行省的执政官能够安全地使舰队靠岸,并便利地让军队登陆。
§42.18.4Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.
欧墨尼斯因危险而困难的治疗而在埃吉纳岛被滞留了一段时间,一旦能够安全出行,他就启程前往佩加蒙;除了原有的仇恨外,珀尔修斯最近的罪行也激励着他,使他正以最大的力量准备战争。
§42.18.5legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo evasisset, venerunt.
使节们从罗马来到那里,祝贺他脱离了如此巨大的危险。
§42.18.6cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris praetoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi.
由于马其顿战争已被推迟到下一年,而其他大法官已经出发前往各自的行省,分得西班牙行省的M·尤尼乌斯和Sp·卢克雷蒂乌斯,通过经常向元老院提出同样的要求来纠缠他们,终于争得为他们的军队提供补充兵额:他们被命令为罗马军团征召三千名步兵和一百五十名骑兵,并向盟友要求为同盟军提供五千名步兵和三百名骑兵。
§42.18.7hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.
这批军队随同新的大法官们一起被运往西班牙。