§42.18.1haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
これらの事柄が、エウメネスによって告発されていた事柄に付け加えられた。 ペルセウスがいっそう速やかに敵と判断されるためであった。 実際、彼らは、ペルセウスが王者の精神をもって正当な戦争を準備しているだけでなく、強盗や毒殺というあらゆる隠微な犯罪によって悪行を働いているのを見て取ったからである。
§42.18.2belli administratio ad novos consules reiecta est;
戦争の遂行は新しい執政官たちに委ねられた。
in praesentia tamen Cn. Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, §42.18.3scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.
しかし当面の間は、市民と外国人との間の裁判管轄権を持つ法務官クナエウス・シキニウスが、兵士を徴募することが決定された。 彼らはブルンドゥシウムに導かれ、最初の機会にエペイロスのアポロニアへと渡り、沿岸の諸都市を占拠することになっていた。 そこは、マケドニア属州が割り当てられることになる執政官が、安全に艦隊を着岸させ、都合よく軍勢を上陸させることができる場所であった。
§42.18.4Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.
エウメネスは、危険で困難な治療によってしばらくの間アイギナにとどめられていたが、安全に可能になるとすぐにペルガモンへと出発し、従来の憎悪に加えてペルセウスの最近の犯行にも駆り立てられて、最大の力で戦争を準備していた。
§42.18.5legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo evasisset, venerunt.
ローマから、彼がこれほどの危険から逃れたことを祝福する使節たちがそこへやって来た。
§42.18.6cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris praetoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi.
マケドニア戦争が翌年に延期され、他の法務官たちがすでに属州へと出発していたなか、ヒスパニアの諸属州が割り当てられていたM・イウニウスとSp・ルクレティウスは、同じことを何度も要求して元老院を悩ませ、ついに自軍への補充兵が与えられることを勝ち取った。 すなわち、ローマのレギオン(軍団)のために歩兵3000名、騎兵150名を徴募し、同盟軍のために歩兵5000名、騎兵300名を同盟市に要求するよう命じられた。
§42.18.7hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.
この軍勢が、新しい法務官たちとともにヒスパニアへと輸送された。