§42.19.1eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit, ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, §42.19.2ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.
同年,由于执政官波斯图米乌斯的重新查定,私人在各处无分别占有的大部分坎帕尼亚公有地已被收回公有,平民护民官马尔库斯·卢克雷蒂乌斯宣布了一项提案,要求监察官将坎帕尼亚的土地出租以获取收益,这件事自卡普阿被占领以来的许多年里一直没有做过,以致私人的贪欲在这片空闲的土地上任意驰骋。
§42.19.3cum in expectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam venerunt; §42.19.4quorum oratio fuit, regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Romanis hominibusque.
由于战争虽未正式宣判,但已在决议中定下,元老院正拭目以待,看诸王中谁会遵循他们的友谊,谁会追随珀尔修斯的友好,此时阿里阿拉特斯的使节们带着国王的幼子来到了罗马;他们的发言是,国王派他的儿子到罗马接受教育,以便从孩提时代起就习惯于罗马的习俗和人民。
§42.19.5petere, ut eum non sub hospitum modo privatorum custodia, sed publicae etiam curae ac velut tutelae vellent esse.
他们请求,希望(元老院)愿意让他不仅处于私人主人的保护之下,而且也处于国家的照顾和,可以说,监护之下。
§42.19.6ea legatio grata senatui fuit; decreverunt, ut Cn. Sicinius praetor aedis instruendas locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent.
这一使团受到了元老院的欢迎;他们决议,由大法官克奈乌斯·西基尼乌斯发包修整一处住宅,以便国王的儿子及其随从可以居住。
et Threcum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et, quod petebant, datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa.
对于请求结盟和友谊的色雷斯人(麦迪人、塞普纳提人和阿斯提人)的使节,他们所请求的不仅得到了允准,而且还给每人送去了两千阿斯的礼物。
§42.19.7hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Threcia esset, adsumptos in societatem gaudebant.
由于色雷斯位于马其顿的后方,他们对这些民族被纳入同盟感到特别高兴。
sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt.
但是,为了在亚洲和诸岛屿上也探明一切,他们派遣了提贝里乌斯·克劳狄乌斯·尼禄和马尔库斯·德基米乌斯作为使节。
§42.19.8adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renovare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.
他们命令这些人前往克里特和罗得岛,一方面重建友谊,另一方面侦察盟友的心意是否受到了珀尔修斯国王的挑唆。