§42.17.1sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, quo legatus ad visendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat.
大约在同一时间,作为使节前往希腊考察该地区局势并侦察珀尔修斯国王阴谋的C·瓦莱里乌斯回国,并汇报称所有情况都与欧墨尼斯所提出的指控相吻合。
§42.17.2simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat.
同时,他还随身带来了德尔斐的普拉克索(其住所曾是贼人的庇护所)以及布伦杜西乌斯的L·拉米乌斯(他是这一密告的告发者)。
§42.17.3princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat.
拉米乌斯是布伦杜西乌斯的首领;由于他的好客,他接纳了所有的罗马将领和使节,以及外国的杰出人物,特别是国王的使节。
§42.17.4ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis, quam vellet, in aranos sermones est coeptus.
由此,他与未曾谋面的珀尔修斯建立了交情;由于收到了让他对更深密的友谊及随之而来的巨大财富产生希望的信件,他便启程前往国王那里,不久便被视为极其亲密的朋友,并开始被引入超出他意愿的秘密谈话中。
§42.17.5promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut venenum dandum curaret.
因为国王许以巨额奖赏,开始恳求他,既然所有罗马将领和使节都习惯于在他那里住宿,那么只要国王自己写信指定其中的哪些人,他就应该设法给他们下毒。
§42.17.6cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; eventu praeterea incerto esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur.
国王说,他知道配制这种毒药会带来极大的困难和危险;它是在有许多共谋者的情况下配制的;而且其结果也是不确定的,无法保证给出的药量既足够有效以完成任务,又足够安全以隐瞒此事。
§42.17.7se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset.
因此,他自己将提供一种无论是在投药时还是在服药后,都无法通过任何迹象检测出来的毒药。
§42.17.8Rammius veritus, ne, si abnuisset, primus ipse veneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante redire, quam convento C. Valerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, voluit.
拉米乌斯担心如果自己拒绝,他自己就会成为这毒药第一个实验的对象,于是在答应照办后便启程了;但他不想在见到据说在哈尔基斯附近的使节C·瓦莱里乌斯之前返回布伦杜西乌斯。
§42.17.9ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit.
他首先向其提供了线索,随后在瓦莱里乌斯的命令下,一同来到了罗马。
introductus in curiam, quae acta erant, exposuit.
在被引见入元老院后,他陈述了所发生的一切。