Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §42.16.1-42.16.9

欧墨尼斯的康复与阿塔罗斯的轻率举动

第 1606 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

刺客们在逃跑途中杀死了拖后腿的同伴并抛下受伤的欧墨尼斯。恢复意识的欧墨尼斯被秘密送往埃伊纳接受治疗,在其生死不明期间,其弟阿塔罗斯急于表现得像个继承人,并在欧墨尼斯康复后遭到了责备。

§42.16.1latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem.
贼人虽然只需绕过石墙走一小段路,就能跑下去将受伤的国王置于死地,但他们却像事情已经大功告成一般,往帕尔纳索斯山的山脊逃去;由于他们逃得极快,当其中一人因在无路且险峻的地方难以跟上而拖延了他们的逃跑时,为了防止他一旦被捕泄漏消息,他们杀死了这个同伴。
§42.16.2ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt; §42.16.3tollentes sopitum volnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: victurum exigua ac prope nulla spes erat.
聚集到国王身边的,起初是他的朋友,接着是卫兵和奴隶;他们抬起因受伤而昏迷不醒、毫无知觉的国王,但从他胸口残留的体温和呼吸中,他们感到他还活着;然而,对于他能否活下去,希望非常渺茫,几乎可以说毫无希望。
§42.16.4quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt,
卫兵中的一些人追踪着贼人的足迹,当他们徒劳地精疲力竭地到达帕尔纳索斯山的山脊时,因一无所获而折返。
§42.16.5adgressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt.
这些着手行凶的马其顿人,虽然在袭击时并非没有谋划且如此大胆,但对于已经开始的事情,他们却在毫无谋划且懦弱的状态下放弃了。
§42.16.6conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Aeginam traiciunt.
友人于次日将已经恢复意识的国王抬上船;从那里到哥林多,又从哥林多将船只运过地峡的山脊,渡海前往埃伊纳。
§42.16.7ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret.
在那里,他的治疗极其保密,谁也不准入内,以至于他已经死去的谣言传到了亚洲。
§42.16.8Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus.
阿塔罗斯也过于轻易地相信了这件事,这与兄弟间的和睦是不相称的;因为他已经与兄长的妻子以及城堡的长官谈话,仿佛自己已经是无可争议的王国继承人。
§42.16.9quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret.
这些事后来并没有瞒过欧墨尼斯;尽管他曾决定假装不知、保持沉默并予以隐忍,但在第一次会面时,他还是没能克制自己,责备弟弟过早急于娶他的妻子。
Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.
关于欧墨尼斯死亡的传言也被带到了罗马。

词汇与语法注释

  1. 42.16.1conprenso — 动词 `comprehendo`(逮捕、抓住)的过去被动分词 `conprensus` 的阳性单数夺格形式,在此处作名词性使用,指代“被捕之人(同伴)”。与介词 `ex` 连用,表示来源:“免得从被捕者身上(泄露消息)”。
  2. 42.16.3victurum — 动词 `vivere`(生存)的将来主动不定式 `victurum esse` 省略了 `esse` 的形式。它作为一个不定式从句,用以同格说明名词 `spes`(希望)的具体内容,意为“他能活下去的希望”。
  3. 42.16.5ut non inconsulte ita audacter — 关联结构 `ut... ita...` 在此带有某种让步语气,意为“正如他们并非没有谋划,他们同样如此大胆”(或“虽然并非没有谋划,但又是如此大胆”)。这与后半句的 `nec consulte et timide`(既无谋划又懦弱地)形成了鲜明的对比。
  4. 42.16.9non temperavit, quin ... obiceret — 表示克制或妨碍的动词 `tempero` 的否定形式 `non temperare` 后面接带有虚拟语气(`obiceret` 为未完成过去虚拟式)的 `quin` 从句。整句意为“他禁不住……”或“他无法克制自己去……”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §42.16.1-42.16.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:42.16.1-42.16.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。