§42.15.1legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, §42.15.2sed ita infestos, ut facile appareret, non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse.
在使团被解散后,哈尔帕洛斯以他所能达到的最快速度返回马其顿,并向国王报告:他离开罗马人时,罗马人虽然尚未准备开战,但他们极其敌对,显然不会拖延;而国王本人除了坚信事情会如此发展之外,现在甚至也渴望开战,因为他相信自己正处于力量的鼎盛时期。
§42.15.3Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum.
他对欧墨尼斯尤为敌视;他企图用欧墨尼斯的鲜血开启战争,于是暗中教唆克里特人埃万德罗斯(辅助部队的指挥官)以及三名习惯于干这类勾当的马其顿人去谋杀这位国王,并给他们写信,引荐给他在德尔斐在权势和财富上都首屈一指的客卿普拉克索。
§42.15.4satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum.
大家都很清楚,欧墨尼斯将登上德尔斐向阿波罗献祭。
praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant.
与埃万德罗斯一同提前动身的伏击者们四处巡视,除了寻找一个执行计划的有利地点之外,别无他求。
§42.15.5escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat.
从基拉向神殿登攀的途中,在到达建筑密集的区域之前,一条比地基稍微高出一点、仅容一人通过的小路左侧有一道石墙;而右侧则因山体滑坡而向下坍塌成相当深度的悬崖。
§42.15.6post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem conicerent.
他们在石墙后面搭建了台阶并隐藏起来,以便能像从城墙上一样,向路过的人投掷武器。
§42.15.7primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen.
起初,从海边出发时,大批朋友和卫兵簇拥在国王周围行进,随后狭窄的道路逐渐使队伍变得稀疏。
§42.15.8ubi ad eum locum ventum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat.
当他们来到那个必须单人通行的地方时,埃托利亚的首领潘塔莱翁首先踏上了小路,国王当时正与他开始交谈。
§42.15.9tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; §42.15.10sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis.
这时伏击者们突然现书,滚下两块巨石,其中一块击中了国王的头部,另一块击中了肩膀;国王被击昏,从小路上跌落到斜坡下,在他坠落后已经有许多石头堆积在他身上。
et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantalcon contra inpavidus mansit ad protegendum regem.
而其他人,甚至是朋友和卫兵的随行队伍,一看到他坠落便纷纷四散逃命;相反,潘塔尔康则毫不畏惧地留下来保护国王。