§42.14.1haec oratio movit patres conscriptos.
这番演说打动了征集父老们。
ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat.
然而在当时,除了国王曾身处议事堂之外,谁也无法知道任何事情:议事堂在如此严密的沉默中封闭着。
bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanavere.
直到战争结束,国王所说的话和所得到的答复才流传开来。
§42.14.2Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est.
几天后,元老院接见了珀尔修斯国王的使节。
ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur; §42.14.3et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat.
然而,由于元老院议员们的耳朵和心灵早已被欧墨尼斯国王先入为主地占据,使节们的一切申辩和哀求都遭到了拒绝;此外,使团首领哈尔帕洛斯过分嚣张的态度激怒了众人。
is velle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur: §42.14.4ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum belli.
他宣称,国王确实希望并正努力让人们相信他是在澄清自己,声明自己从未说过或做过任何带有敌意的事:但如果他看到对方执意要寻找战争的借口,他将以勇敢的心自我防卫;因为战争之神马尔斯是公正的,而战争的结局是难以预料的。
§42.14.5omnibus civitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter adventum eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant pleraeque civitates alia in speciem praeferentis legatos.
希腊和亚洲的所有城邦都非常关心珀尔修斯的使节和欧墨尼斯在元老院里活动的情况;并且,由于他的到来被认为会引起某种动荡,大多数城邦都派遣了表面上打着其他幌子的使节。
§42.14.6et legatio Rhodiorum † erat hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes civitatis quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset.
罗得岛人的使团也派遣了,其首领对此坚信不疑,深信欧墨尼斯已将针对他自己城邦的指控与针对珀尔修斯的指控联系在了一起。
§42.14.7itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat.
因而,他通过护卫者和客卿,想方设法在元老院中寻求与国王辩论的机会。
§42.14.8quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis — §42.14.9nam eo quoque iam favor Persei venerat — orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.
当这一企图未能实现时,他以极不克制的自由言论对国王进行了猛烈抨击,指责国王煽动吕基亚人反对罗得岛人,且对亚洲而言是比安条克更为沉重的负担;他发表了一篇确实在平民中受欢迎、且对亚洲各族人民来说并非不讨喜的—— 因为对珀尔修斯的好感此时也已经传到了那里——演说,然而这篇演说遭到元老院的痛恨,对他自己和他的城邦也毫无益处。
§42.14.10Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem maiorem apud Romanos fecit.
而对欧墨尼斯来说,针对他的阴谋反倒使他在罗马人中间获得了更大的好感。
ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.
因此,他获得了所有的荣誉,并被赠予了极其丰厚的礼物,包括象牙象骨椅和象牙权杖。