Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §42.13.1-42.13.12

欧墨尼斯敦促元老院对珀尔修斯采取果断措施

第 1603 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

欧墨尼斯在演说结束时具体列举了珀尔修斯的军事部署和针对罗马盟友的暴行,强烈敦促罗马元老院放弃静观并采取果断措施。

§42.13.1reliquum orationis adhortatio fuit.
演说剩下的部分是劝告。
“non ego haec” inquit “incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;
“征集父老们啊,”他说,“我带给你们的这些事情,并不是由不确切的传闻所传播、且因为我希望针对仇敌的指控为真便过于急切地予以相信的,而是经过查证和探明的,其情形就如同你们所派遣的侦察兵向你们报告亲眼所见的实情一样。
§42.13.2neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem, ut vana ad vos adferendo fidem abrogarem mihi;
我也不会离开我的王国——那是你们使之广大而显赫的——跨越如此辽阔的大海,以至于通过带给你们虚妄的信息来毁掉我自己的信用。
§42.13.3cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent;
我看到亚洲和希腊最显赫的城邦日益显露出他们的真实意图,并且,如果听之任之,他们很快就会走到无法回头后悔的地步。
§42.13.4cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benivolentia conplectentem;
我看到珀尔修斯并不满足于马其顿王国的疆域,而是用武力占领一些地方,用好意和善心拉拢另一些无法用武力征服的地方。
§42.13.5videbam, quam inpar esset sors, cum ille vobis bellum pararet, vos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum videbatur.
我看到这是一种多么不平等的局面:当他正对你们筹备战争时,你们却向他保证安稳的和平;尽管在我看来,他不仅是在筹备,而且几乎是在进行战争了。
Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit; §42.13.6Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis conperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit; §42.13.7euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad vos, quae agerentur, professi erant, tollendos curavit; §42.13.8auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; §42.13.9confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret.
他将你们的盟友兼友人阿布鲁波利斯驱逐出了王国;他杀害了伊利里亚人阿尔特陶罗斯,这同样是你们的盟友兼友人,因为他发现此人曾给你们写过某些信件;底比斯人埃乌埃尔塞斯和卡利克里托斯是该城邦的领袖,因为他们在波奥蒂亚人的会议中对珀尔修斯发表了较为自由的言论,并宣称将向你们报告所发生的事情,因而珀尔修斯设法除掉了他们;他违反条约援助拜占庭人;对多洛皮亚发动战争;率军横扫色萨利和多里斯,以便在内战中通过援助较差的一派来打击较好的一派;他以废除债务的希望,在色萨利和佩赖比亚制造了彻底的混乱,以便通过受惠于他的债务人帮伙来压制贵族。
§42.13.10haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum.
既然他是在你们静观和容忍的情况下做了这些事,并且看到你们已将希腊让给了他,他便确信,在他渡海进入意大利之前,绝不会有人武装起来阻拦他。
§42.13.11hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me socium ad praedicendum, ut caveretis, venire in Italiam.
这对你们来说有多么安全或体面,你们自己看着办吧;至于我,我当然认为对我而言是可耻的:在作为盟友的我为了预警以使你们防范而来到意大利之前,珀尔修斯便已为了发动战争而来到了意大利。
§42.13.12functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?”
我履行了对我而言必要的职责,而且在某种程度上我的信义也得到了解脱和卸荷,除了祈求众神和众女神,让你们为了你们自己、你们的国家以及依赖于你们的我们这些盟友和朋友的前途而深思熟虑之外,我还能多做些什么呢? ”

词汇与语法注释

  1. 42.13.1haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem — 由 'haud secus quam si'(正如、好比……一样)引导的条件比较从句,使用未完成过去时虚拟式 'referrem',表示与当前事实相反的假设。
  2. 42.13.2ut vana ad vos adferendo fidem abrogarem mihi — 连词 'ut' 引导结果状语从句。夺格动名词 'adferendo'(通过带来/报告)表示方式或手段。
  3. 42.13.3denudantis — 古体宾格复数形式(以 -is 代替 -es),作现在分词,与作为 'cernebam' 宾语的 'civitates' 一致。
  4. 42.13.11vos videritis — 将来完成时直说语气或完成时虚拟式(第二人称复数),拉丁语中将决定权或判断权交由对方的惯用表达(意为“你们自己看着办吧”)。
  5. 42.13.11prius Persea ad bellum inferendum, quam me socium ad praedicendum, ut caveretis, venire in Italiam — 依附于 'duxi'(认为)的“宾格加不定式”(A.C.I.)结构,主语宾格为 'Persea' 和 'me',不定式为 'venire',并由 'prius... quam'(在……之前)进行比较。'ad bellum inferendum'(动形容词结构)和 'ad praedicendum'(动名词结构)均表示目的。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §42.13.1-42.13.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:42.13.1-42.13.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。